Latinitas bona

Horatius Koehler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Horatius Köhler

Horatius (Horst) Koehler (natus 22 Februarii 1943 in oppido Skierbieszów (Polonia)) Praeses Foederalis Germaniae ab anno 2004 ad diem 31 Maii 2010 fuit.

Familia, iuventus, munus[recensere | fontem recensere]

Maiores Horatii Köhler agricolae Theodisci fuerunt, qui in Romania vixerunt. Post secundum bellum mundanum coeptum parentes in Poloniam a Germania occupata migraverunt, ubi Horatius Köhler natus est. Anno 1944 familia metu exercitus Sovietici in oppidum Zöbigker (apud Lipsiam) fugit. Ibi Köhler ad annum 1953 vixit. Deinde familia communistas tum in oriente parte Germaniae regnantes fugit et in castris fugitivorum vixit. Ab anno 1957 Köhler gymnasium frequentabat et 1963 maturitatem adeptus est. Deinde militavit et Tubingae oeconomiae et iurisprudentiae studebat. Anno 1969 diploma oeconomiae accepit et ad annum 1976 adiutor scientificus in instituto oeconomico Universitatis Tubingensis laboravit. Anno 1977 doctor promotus est. Deinde in Administerio Foederali Oeconomiae laboravit. Anno 1981/1982 in cancellaria statali Slesvici et Holsatiae et deinde in Administerio Foederali Aerarii Publici laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Köhler, qui anno 1981 sodalis CDU factus est, Annis 1990 - 1993 secretarius statalis in Administerio Foederali Aerarii Publici erat et deinde ad annum 1998 foedus Theodiscum aerariorum comparsorum rexit. Anno 2000 Köhler Gerardo Schröder suadente director Aerarii Monetarii Internationalis factus est. 23 Maii 2004 Köhler deinde candidatus Christianae Democraticae Unionis Germaniae et Factionis Democraticae Liberalis Germaniae praeses foederalis electus est. 23 Maii 2009 iisdem factionibus iterum creatus est.

Recessus[recensere | fontem recensere]

31 Maii 2010 autem Köhler a magistratu praesidis se recessit, quod propter orationem quandam maxime vituperatus est. Nam 22 Maii dixerat Germaniam et commercii causa bellis interesse debere. Multi homines haec verba ad bellum Afghanicum pertinere crediderunt. Pro tempore successor eius secundum constitutionem Germanicam Jens Böhrnsen, praeses Consilii Foederalis et magister civium Urbis Hanseaticae Bremae factus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Horatium Köhler spectant.