Latinitas bona

Guillelmus Marescallus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Guillelmus Marescallus sepulchro suo figuratus
Guillelmus Marescallus Balduinum de Guisnes vicit, in Chronicis maioribus Matthaei Parisiensis pictus
Castrum Penbrochiae a Guillelmo Marescallo praesertim constructum

Guillelmus communiter marescallus dictus (natus anno 1146; mortuus die 14 Maii 1219) fuit miles et rerum politicarum peritus Angliae, minister et dux exercituum regum Henrici II, Henrici iunioris, Ricardi I, Iohannis et Henrici III, huic iuveni protector et regens. Fuit filius Ioannis Marescalli uxorisque eius Sibyllae. In matrimonium duxit Isabellam de Clare qui suo iure comitissa Penbrochiae erat; Guillelmus ipse dignitate comitis Penbrochiae a rege Iohanne die 27 Maii 1199 laureatus est.

Guillelmi avunculus Patricius comes Sarisberiensis (qui pro rege Anglico Henrico II militavit) die circiter 7 Aprilis 1168 in insidiis iuxta Leziniacum interfectus est a Galfrido et Guidone de Leziniaco. Guillelmus ipse eisdem insidiis vulneratus et captus mox suadente regina Alienora Aquitaniae liberatus est.[1]

Henricus rex iunior die 11 Iunii 1183 moriens crucem a se susceptam Guillelmo tradidit.[2] Annis igitur 1184-1186 Guillelmus peregrinus ad Terram Sanctam profectus est.[3]

Familia[recensere | fontem recensere]

Liberos decem genuit. Filii quinque in dignitate comitis Penbrochiae ordinatim patri succederunt; omnes autem sine prole mortui sunt. Terrae et dignitates quas congesserat tandem inter filias maritosque earum divisae sunt. Titulum marescalli nactus est Hugo Bigod, comes III Norfolciae, maritus Matildae; hunc titulum etiam hodie duces Norfolciae gerunt. Dignitas comitis Penbrochiae a nepte Ioanna de Monte Canisio (e filia altera natu Ioanna) ad pronepotem Amalricum de Valentia transmissus est.

Diem nativitatis liberorum plurum nescitur. Ordinem autem filiorum filiarumque dederunt Chronica Abbatiae de Tynterne:

... vetus Marescallus, qui genuit ... quinque filios et totidem filias ... Vocabantur autem filii ... Willihelmus, Richardus, Gilbertus, Walterus et Ancellimus, quorum quilibet post alium fuit comes Pembrochiae, et singuli eorum obierunt sine haerede. Quorum exitu deficiente, successerunt eis in haereditatem quinque sorores sive filiae praedicti Willielmi Marescalli; quarum prima vocabatur Matilda, secunda Johanna, tercia Isabella ... Quarta filia ... vocabatur Sibilla ... Quinta filia ... vocabatur Eva.[4]

Liberos eorumque matrimonia auctor Histoire de Guillaume le Maréchal compendiose enumerat, filios "Will[ame] ... Ric[ard] ... Gilibert ... Gautiers ... Ansel", filias iam nuptas "Maheut ... Ysabel ... Sebire ... Eve", filiam virginem "Johane".[5]

Fontes de vita Guillelmi Marescalli[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Histoire de Guillaume le Maréchal 1559-1868
  2. Histoire de Guillaume le Maréchal 6891-6915
  3. Histoire de Guillaume le Maréchal 7233-7301
  4. Chronica Abbatiae de Tynterne (MS. BL. Cotton Cleopatra C.3, f. 303b) in W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830. Textus) vol. 5 pp. 270-271
  5. Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14860-14990

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guillelmum Marescallum spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • David Crouch, William Marshal: Knighthood, War and Chivalry, 1147–1219. 2a ed. Londinii: Longman, 2002
  • David Crouch, "Marshal, William (I), fourth earl of Pembroke (c.1146–1219)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • Georges Duby, Guillaume le Maréchal ou le meilleur chevalier du monde. Lutetiae: Fayard, 1984. ISBN 2-07-032344-7
  • Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
  • Sidney Painter, William Marshal, Knight-Errant, Baron, and Regent of England. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933
  • N. Vincent, "William Marshal, King Henry II and the honour of Châteauroux" in Archives vol. 25 (2000) pp. 1–15