Isabella (Guillelmi Marescalli filia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castrum Penbrochiae a Guillelmo Marescallo praesertim constructum

Isabella (nata die 9 Octobris 1200; mortua die 17 Ianuarii 1240) fuit filia Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. E nuptiis primis Gilberto de Clare (vel anno 1217 vel paullo antea) facta est comitissa Glocestriae et Hertfordiae. E nuptiis alteris Ricardo, fratri regis Henrici III, facta est comitissa Cornubiae.[1]

Isabella laudatur matrimoniumque describitur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater exscribere iussit):

Cele qui out nom Ysabel
Eüst non par dreit "vis a bel"
Quer bone est e bele deit estre;
Cele out li quens de Gloecestre.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chronica Abbatiae de Tynterne (MS. BL. Cotton Cleopatra C.3, f. 303b) in W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830. Textus) vol. 5 p. 270
  2. Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14933-14936

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29