Ricardus Marescallus (comes III Penbrochiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arma quae gessit Guillelmus Marescallus, comes II Penbrochiae

Ricardus Marescallus (natus anno circiter 1194; mortuus die 16 Aprilis 1234) fuit filius alter natu Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. Successor fratris maioris Guillelmi, fuit a die 6 Aprilis 1231 comes Penbrochiae. In matrimonium duxit Gervasiam vicecomitissam Dinani. Mortuus est autem sine prole; successor comitatús fuit frater Gilbertus.

Ricardus laudatur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater exscribere iussit):

E Ric[ard], qui fu après nez,
Out proesce e sens e bealtez
E bones mors e gentillesce.
Charité, enor e largesse
Firent de lui toz dis lor oste:
Molt valt qui de tel gent s'acoste.[1]

Nexus externi [recensere]

Notae [recensere]

Bibliographia [recensere]