Gualterus Marescallus (comes V Penbrochiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castellum Godrici Herefordiae; ibi Gualterus Marescallus mortuus est
Arma quae gessit Guillelmus Marescallus, comes II Penbrochiae

Gualterus Marescallus (natus post annum 1198; mortuus Castello Godrici die 24 Novembris 1245) fuit filius natu quartus Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. Successor fratris Gilberti, fuit a die 27 Iunii 1241 comes Penbrochiae. In matrimonium duxit Margaritam comitissam Lincolniae. Mortuus est autem sine prole; successor comitatús fuerit frater Anselmus, sed hic mortuus est ante haereditatem susceptam. Haeres igitur terrarum quae ad comitatum Penbrochiae pertinuerunt fuit Ioanna de Monte Canisio, filia sororis Ioannae. Filius Ioannae de Monte Canisio, Ademarus de Valentia, ab anno 1307 matre mortua titulum comitis Penbrochiae gessit.

Gualterus laudatur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater exscribere iussit):

Li quarz fu apelé Gautiers,
Mès n'ert unquor pas chevaliers
A l'ore que ge fis cest livre;
Mès l'em diseit, s'il poet vivre,
Qu'en lui avreit maintes bontéz,
Quer il s'i atornout asez.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Walter Marshal" sub titulo patris "Marshal, William, first Earl of Pembroke and Striguil" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
  • Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
  • "Walter Marshal" sub titulo fratris "Marshal, William (II), fifth earl of Pembroke (c.1190–1231)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis