Latinitas nondum censa

Isabella de Clare (comitissa Penbrochiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Isabella de Clare (nata 1172; mortua 1220) fuit filia Ricardi de Clare uxorisque suae Evae. Fratre Gilberto c. 1185 mortuo Isabella domina Striguil facta est. Patre mortuo comitissa Penbrochiae suo iure facta est. Iussu regis Henrici II et adnuente novo rege Ricando I Guillelmo Marescallo mense Augusto 1189 nupsit,[1] qui ipse dignitate comitis Penbrochiae a rege Iohanne die 27 Maii 1199 laureatus est. Marito peperit filios filiasque decem. Filii quinque in dignitate comitis Penbrochiae ordinatim patri succederunt; omnes autem sine prole mortui sunt. Dignitas comitis Penbrochiae a nepte Ioanna de Monte Canisio (e filia minima natu Ioanna) ad pronepotem Ademarum de Valentia transmissus est.

Diem nativitatis liberorum plurum nescitur. Ordinem autem filiorum dant Chronica Abbatiae Tinterne: "Willihelmus, Richardus, Gilbertus, Walterus et Ancellimus", ordinemque filiarum: "Matilda ... Johanna ... Isabella".[2] Liberos eorumque matrimonia auctor Histoire de Guillaume le Maréchal compendiose enumerat, filios "Will[ame] ... Ric[ard] ... Gilibert ... Gautiers ... Ansel", filias iam nuptas "Maheut ... Ysabel ... Sebire ... Eve", filiam virginem "Johane".[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "La pucele d'Estrigoil": Histoire de Guillaume le Maréchal 8303-8310
  2. Dugdale, Monasticon V, Tintern Abbey, Monmouthshire IV, In Chronicis Abbatiae Tynterne in Wallia, p. 270
  3. Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14860-14990

Nexus externi[recensere | fontem recensere]