Patricius (comes Saresberiensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Patricius (natus anno circiter 1122; interfectus die fere 7 Aprilis 1168), filius Gualteri de Sarisberia uxorisque eius Sibyllae de Cadurcia, avunculus Guillelmi Marescalli, creatus est ante annum 1147 ab imperatrice Matilda comes Wiltoniae. Communiter comes Saresberiensis appellatus est e nomine Sarisberiae urbis principalis huius comitatus.

Bis uxores duxit, quarum primam Matildam e stirpe hodie ignoto; secundam Elam (si nomen recte datur), comitissam Pontivorum, e qua genuit:

Die circiter 7 Aprilis 1168 Patricius, pro rege Anglico Henrico II militante, in insidiis iuxta Leziniacum Pictavense a Guidone de Leziniaco interfectus est; eisdem insidiis filius sororis Guillelmus captus est sed mox iussu reginae Alienorae redemptus.[1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Emilie Amt, "Salisbury, Patrick of, first earl of Salisbury (d. 1168)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • David Crouch, William Marshal: Knighthood, War and Chivalry, 1147–1219. 2a ed. Londinii: Longman, 2002

Nexus externi[recensere | fontem recensere]