Georgiopolis (Dacia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne; sol et luna ad Siculos spectant
Georgiopolis (in quadro rubro)

Georgiopolis[1] (Dacoromanice: Sfântu Gheorghe; Theodisce: Sankt Georgen; Hungarice: Sepsiszentgyörgy) est urbs Transsilvaniae (in Romania) et municipium 61.512 incolarum (anno 2002)[2], quorum 46.121 (74,9%) sunt linguae Hungaricae, 14.131 (22,9%) linguae Dacoromanicae. Maxima pars reliquorum incolarum sunt Zingari, qui in vico Örkö in margine urbis sito habitant. De Georgiopoli primum anno 1332 mentio fit[3], ut inter oppida antiquissima Terrae Siculorum numeretur. Nomen urbis a patrono ecclesiae huius loci (Ecclesia Sancti Georgii) deductum est. Georgiopolis semper erat medius regionis locus, cui erat nomen Comitatus Haromszékensis sive Trisedensis in Regno Hungariae, nunc autem Comitatus Covasniensis.

Media in Romania sita Georgiopolis viarum nexus magni momenti est (viae principales DN11 et DN 12 ibi nectuntur). Quaedam societates (textilibus, fistulis nicotianis, dulcibus gignendis) operariis laborem praebent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Karl Gottlieb von Windisch: 4-sprachiges Ortsverzeichnis von Siebenbürgen, 1790
  2. Varga E. Árpád: Erdély etnikai és felekezeti statisztikája
  3. Sacerdos de Sancto Giorgio, cf.: [1]

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]