Terra Siculorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Terrae Siculorum
Situs Terrae Siculorum in Romania

Terra Siculorum (Hungarice: Székelyföld, Dacoromanice: Ţinutul Secuiesc sive Secuime) est regio historica Transsilvaniae (Romania), quam Siculi, gens linguae Hungaricae, incolunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Terra Siculorum historica in parte orientali Transsilvaniae intra Carpates montes media in Romania sita est. Regio maximam partem comitatuum Hargitensis, Covasniensis, partem mediam comitatus Marosiensis, partes minores comitatuum Albae Iuliensis et Claudiopolitani, sc. loci pristinae Siculorum sedis Aranyensis sive Auratae circa commune Unirea (Hungarice: Felvinz, Theodisce: Oberwinz), continet, necnon singula communia in comitatibus a montibus Carpatibus in orientem versus.

Locus medius Terrae Siculorum olim fuit Areopolis. Alia oppida magni momenti fuerunt Novum Forum Siculorum, Oppidum Mercurium et Georgiopolis. Hoc tempore Novum Forum Siculorum princeps locus et rebus politicis et oeconomicis et culturalibus putatur.

Incolae[recensere | fontem recensere]

In comitatibus Hargitensi, Covasniensi et Marosiensi anno 2002 circiter 1 130 000 incolarum fuerunt; ex iis 670 000 fuerunt Hungari (circa 59%, maxima pars eorum Siculi) et 407 000 Valachi (36%). In comitatibus Hargitensi et Covasniensi pars incolarum linguae Hungaricae fuit 84,6 sive 73,8%, in comitatu Marosiensi 39,3% [1].

Historia[recensere | fontem recensere]

Regiones trium ordinum privilegiatorum Transsilvaniae - caeruleum Siculi, canum Saxones - fundus regius secundum ius Andreani, flavum - terra comitatuum (nobilibus Hungaricis cleroque obnoxia)
Columna Siculorum (kopjafa), huic regioni propria.
Tabula gentilicia, quae simul limites regionis liberae Siculorum a quibusdam Siculis propositae demonstrat

In Regno Hungariae et in Principatu (postea: Magno Principatu) Transsilvaniae Sedibus Siculorum, quae erant territoria iuridica et administrativa a saeculo quarto decimo, libertas late patens erat, similis septem sedibus Saxonum in Fundo regio. Usque ad annum 1876 in Terra Siculorum erant sedes sequentes:

  • Aranyensis sedes (sive Sedes Aurata; Hungarice: Aranyosszék)
  • Csikiensis sedes (Csíkszék)
  • Giergiensis sedes (Gyergyószék)
  • Kászoniensis sedes (Kászonszék )
  • Kesdiensis sedes (Kézdiszék)
  • Marosiensis sedes (Marosszék)
  • Orbaiensis sedes (Orbaiszék)
  • Sepsiensis sedes (Sepsiszék)
  • Udvarhelyensis sedes (Udvarhelyszék)

Anno 1876 sedes Siculides libertates amiserunt et in comitatus commutatae sunt. Simul sedes Giergiensis et Kászoniensis cum Csikiensi sede unitae sunt. Ab anno 1920 Terra Siculorum cum Transsilvania est pars Romaniae. Inter 1952 et 1968 territorium Siculorum erat Regio autonoma Hungarica (Dacoromanice: Regiunea Autonomă Maghiară, Hungarice: Magyar Autonóm Tartomány) intra Romaniam. Quam regionem autonomam his diebus multi Siculi renovari desiderant, ut melius iura linguaque minoritatis Hungaricae custodiri possit, quod autem a moderatoribus rei publicae Romaniae reicitur integritati patrii territorii timentibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census 2002: versio interretialis (pdf) apud www.recensamant.ro et [1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Roth, Harald, ed. 2009. Die Szekler in Siebenbürgen: Von der privilegierten Sondergemeinschaft zur ethnischen Gruppe. Siebenbürgisches Archiv, 40. Ed. Böhlau. ISBN 978-3-412-20240-8.