Aetas Surrepta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aetas Surrepta (Anglice: Stolen Generation vel Stolen Generations) est nomen Aboriginum Australianorum et Insulanorum Freti Torresiani qui pueri, usitate mixto genere, ab administrationibus et ecclesiis Christianis a Parlamento permissis ex familiis remoti sunt, factique civitatis pupilli inter annos fere 1869 et 1969. Ut erat consuetudo, pueri plerumque relegati sunt in ergastula, domos pro orbis, et alios locos.[1]

Aetas Surrepta est late in Australia nota post annum 1997, cum Bringing Them Home: Report of the National Inquiry into the Separation of Aboriginal and Torres Strait Islander Children from Their Families, relatus publicus, editus est.[2] Numerus puerorum relegatorum manet res ignota et in sermone de republica Australiana habito caput controversum.[3][4]

Administratio foederalis Australiana, Coemgeno Rudd duce, apologiam sollemnem ad Aetates Surreptas die 13 Februarii 2008 fecit (vide infra).

Emergentia ratio rei publicae gerendae[recensere | fontem recensere]

Relegationis rationes[recensere | fontem recensere]

Secundum Bringing Them Home, plus quam 100 000 puerorum ex familiis relegati sunt, et rectus numerus fortasse est maior.[5] Hic relatus distinxit rationes in relegationem per vim factam (Anglice: forcible removal), relegationem minis vel molestiis (removal under threat or duress), fraudem publicam (official deception), missionem voluntariam insciam (uninformed voluntary release), et missionem voluntariam (voluntary release).[6] Observavit aliquas relegationes haud dubie fuisse voluntarias.

Hominibus Aetatis Surreptae Effectus[recensere | fontem recensere]

Sociales relegationis effectus aestimati sunt severissimi. Quamquam relegationis propositum fuisset tueri pueros et eis auxilium dare ut illi inter homines melius se accommodarent, investigatio Melburnae facta et in relatu publico citata observavit cursus vitae illorum puerorum non meliores facti fuisse, praecipue in rebus ad aerarium et educationem postsecundariam pertinentibus.

Disputationes de Aetate Surrepta[recensere | fontem recensere]

Apologia[recensere | fontem recensere]

Homines in Horto Sambucorum Adelaidae apologiam televisione observant.

Lege a Parlamento uno consensu sancta die 13 Februarii 2008,[7] fecit nova administratio hanc apologiam ad homines Aetatis Surreptae:[8][9]

"Huius terrae Indigenas hodie honoramus, veterrimas in historia humana culturas continuas.
Consideramus pravos mores qui eis abusi sunt.
Consideramus praecipue damnum illis hominibus Aetatum Surreptarum datum—hoc capitulum maculatum in historia nostrae civitatis.
Dies adest in quo civitas, prioribus iniuriis correctis, mores Australianos emendet, et ergo ad futuram pergere.
Nos paenitet leges et rationes reipublicae gerendae quibus Parlamentorum et administrationum series altum desiderium, dolorem, damnum his civibus Australianis attulerunt.
Nos praecipue paenitet liberorum Aboriginum et Insulanarum Freti Torres relegatio ex cognationibus, ex communibus, ex civitatibus.
Doloris, damni, desiderii harum Aetatum Surreptarum, eorum progenium, familiarum relictarum, dicimus nos paenitere.
Matribus patribusque, fratribus sororibusque, familiarum et communium confractorum, dicimus nos paenitere.
Indignitatis dedecorisque sic populo superbo et culturae superbae inflictorum, dicimus nos paenitere.
Nos, Parlamentum Australianum, verecunde imploramus ut haec apologia acceptatur in spiritu in quo pars civitatis sanationis offertur.
Pro futura, bono animo sumus, destinantes has novas paginas in historia nostri magni continentis nunc potesse scribi.
Nos hodie incipimus progredi, agnoscentes praeterita et vindicantes futuram quae omnes Australianos amplectitur.
Futuram ubi hoc Parlamentum censeat praeteriti temporis iniurias nunquam, nunquam iterum accidere.
Futuram ubi inicimus animi firmitatem omnium Australianorum, Indigenarum et non Indigenarum, ut nostras longinquitate vitae, prosperis eruditorum rebus, et occasionibus ad aerarium pertinentibus varietates conficiamus.
Futuram ubi amplectimur novas solutiones perennarum quaestionum ubi vetera conata defecta sunt.
Futuram famâ mutua, firmitudine mutua, fide mutua conditam.
Futuram ubi omnes Australiani, quamvis orti sint, vere sunt aequi socii, cum aequis occasionibus et aequa parte in proximo capitulo scribendo inter historiam huius magnae civitatis, Australiae."

Status secundum leges et remuneratio[recensere | fontem recensere]

Status secundum leges de Aetate Surrepta non est clarus.

Artificia[recensere | fontem recensere]

Liber[recensere | fontem recensere]

Seque Saepem contra Cuniculos (Anglice, Follow the Rabbit-Proof Fence) est liber a Doris Pilkington Garimara scriptus.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Saepes contra Cuniculos (Anglice, Rabbit Proof Fence), pellicula Australiana anno 2002 edita, librum a Doris Pilkington Garimara scriptum sequitur.

Kanyini est documentarium de Aetate Surrepta, a Melanie Hogan editum.[10] Prima pelliculae persona, Bob Randall, est senex populi Yankunytiatiarae et translaticius lapidis Ulurus possessor. Puerulus ex matre remotus est. Apud administrationis ergastulum mansit faber, custos boum, et venator crocodilorum usque ad viginti annos natus est. Educatores deinde iuvit ut ei Adelaidense Communis Collegium conderent, ubi de culturis aboriginalibus acroases dedit. Curavit Ministerium Australianum Septemtrionale Pro Auxilio Secundum Leges, et condidit Aboriginum et Insulanarum Freti Torres "centra" apud Universitatem Australianam Nationalem, Universitatem Canberrensem, et Universitatem Wollongong. Nominatus est "Indigena Anni," et inauguratus est in Aedibus Gloriae Territorii Septemtrionalis pro carminibus "Brown Skin Baby," "Red Sun," et "Black Moon" (de Caede Coniston); Anglice scripsit duos libros: Songman (autobiographiam) et Tracker Tjginji (librum puerilem).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Clari Aetatis Surreptae homines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]