Ethnic Cleansing

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Ethnic Cleansing (quod nomen scilicet Latine Generis Occidio sit) est ludus computatralis a Thoma Leatherbarrow anno 2002 editus.

De fabula ludi[recensere | fontem recensere]

Persona prima, qui skinhead (id est, Anglice, iuvenis saepe fascista levibus capillis) aut Ku Klux Klan socius est, in urbe nigros atque hispanicos interficit, postea in ferriviam subterraneam, ubi Iudaeos necat, descendit. Lusor tum Ariel Sharon consilia ut Iudaei omnium gentium mundi principes fiant parantem occidit; hoc homicidium ludi propositum est.

Fere ab omnibus, imperitis peritisve, ludus rassista habetur et Societas contra Obrectationem ob Ethnic Cleasing rassismum vibranter fremuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]