Flumen Flavum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mutationes apud os Deltae Fluminis Flavi per ultima dua decennia.
Monumentum "Flumen Maternum" Lanzhou in urbe
Flumen Flavum in pictura Domus Qing
Milites per inundationem anni 1938
Flumen Flavum prope Xunhua, in Qinghai Occidentali. Vide aquam flavam, a loess? effectam.
Flumen Flavum apud Lanzhou

Flumen Flavum[1] (Sinice simplice 黄河 黄河, Sinice antique 黃河 Huáng Hé ; Mongolice Hatan Gol 'Flumen Regina'[2][3]) longitudine est secundum flumen in Sinis (post Flumen Yangtze) et sextum in orbe terrarum, circa 6564 km longum.[4][5] Flumen, ex Montibus Bayan Har in Provincia Qinghai in Sina occidentali ortum, ad orientem per novem provincias Sinicas transit et in Mare Bohaiense influit. Transversa Pelvis Fluminis Flavi sectio est 1900 km oriente ad occidentem et 1100 km septentrionalibus ad meridiem. Summa pelvis area est 742 443 km².

Flumen Flava "inculabulum civilizationis Sinicae" appellatur, quia sua pelvis est ortus antiquarum civilizationum Sinicarum et fuit divitissima in nova historia Sinica regio, sed frequentes vastantesque inundationes, cum limus ex locis superiis adlatus alveum in cursu inferiori iterum atque iterum elevaret, aliquando supra agros circumdatos, flumini dederunt nomina 'Dolor Sinarum" et "Pestis Han Filiorum."[6]

Apud primas litteras Sinicas, Flumen Flavum He (河) simpliciter appellatur, verbum quod in sermone hodierno tantum 'flumen' significat (antiquis autem temporibus, signa 川 et 水 'flumen' significabant). Nomen Flumen Flavum (黃河) primo apparet in Liber Han (漢書 vel litteris simplicibus 汉书, Hàn Shū) per Domum Han Occidentalem (206 a.C.n.9 p.C.n.) scriptus. Nomen Flumen Flavum perennem aquae lutulentae colorem flavum in inferiori fluminis cursu describit. Color ex loess? in aqua suspensum venit.

Aliquando Flumen Flavum poetarum more "Fluxionem Lutulentam" (simplice 浊流, antique 濁流, Zhuó Liú). In Qinghai, fluminis nomen Thibetanum est "Flumen Pavonis" (Wylie 玛曲 Ma chu ; 瑪曲 maqu).

Tributarii[recensere | fontem recensere]

Casus Fluminis Daxia (dextra inferiori) in Reservoir Liujiaxia? Fluminis Flavi

Tributarii Fluminis Flavi sunt (upstream ad downstream)?:

Horum tributariorum, Flumen Wei ext maximus.

Pons pontonum? (Anglice pontoon bridge) apud Luokou (simpliciter 洛口浮桥, antique 洛口浮橋, Luòkŏu Fúqiáo) trans Flumen Flavum in Jinan

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Studium Biblicum Franciscanum, Liber annuus / Studium Biblicum Franciscanum vol. 24 (1974) p. 87
  2. geonames.de: Huang He.
  3. Hoc est nomen in usu Mongolium Interiorum. Mongoles Exteriores flumen Shar Mörön [Шар мөрөн] 'Flumen Flavum' usitate appellant.
  4. Yellow River (Huang He) Delta, China, Asia.
  5. Historia Sinica confirmat Flumen Flavum suum cursum septies decies mutavisse.
  6. "A Troubled River Mirrors China’s Path to Modernity", New York Times 19 Novembris 2006. p. 4.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sinclair, Kevin. 1987. The Yellow River: A 5000 Year Journey Through China. (Ex documentario televisifico). Chatswood, Sydneii Australiae: Child & Associates Publishing. ISBN 0-86777-347-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Flavum spectant.

Coordinata: 34°55′19″N 97°30′43″E / 34.92194°N 97.51194°E / 34.92194; 97.51194


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png