Ferdinandus de Wrangel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ferdinandus de Wrangel
Ferdinand von Wrangel, Фердинанд (Фёдор) Врангель
Ferdinandus de Wrangel
Natus 9 Ianuarii 1797
Pscoviae
Obiit 6 Iunii 1870
Tarbati

Baro Ferdinandus Fridericus Georgius Ludovicus de Wrangel (Theodisce Ferdinand Friedrich Georg Ludwig von Wrangel), seu Ferdinandus (Theodorus) Petri filius Wrangel (Russice Фердинанд (Фёдор) Петрович Врангель, tr. Ferdinand (Fëdor) Petrovič Vrangel' ), natus 9 Ianuarii 1797 Pscoviae, mortuus 6 Iunii 1870 Tarbati, erat navarchus, explorator et geographus Russicus, unus e conditoribus Societatis Geographicae Russicae, ab anno 1855 socius honoratus Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Annis 18171819 (cum Basilio Golovnin praefecto), annis 18241827 (iam ipse it praefectus) atque anno 1836 circumnavigationes perfecit. Annis 18201827 expeditione litus partium aquilonis Siberiae exploranti praefuit. Annis 18291835 gubernator princeps terrarum Imperii Russici in America Septentrionali erat, etiam illo tempore litus Americanum a Freto Beringii ad Californiam exploravit. Dein in nonnullis officiis Petropoli favebat operi, e.g. annis 18551857 minister marinus Imperii Russici erat.

Insula Wrangel in eius honorem vocata est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum de Wrangel spectant.