Latinitas inspicienda

Effectus thermocepicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Effectus thermocepicus[1] est prodigium naturale, quod energiae capione electromagneticae Solis (apud astra systematis solaris nostri) aut stellarum aliarum (apud caetera astra) efficit ut temperatura astri accipientis atmosphaerica calidior fiat. Quae res gasiis thermocepicis atmosphaericis fit: pars radiationis solaris atmosphaeram transit et terram attingit, scilicet quae radiationem thermicam remittit. Tunc illa his gasiis combibitur, ut atmosphaera, et dein humus, calefiat. Ex crescentia gasiorum thermocepicorum calefactio globalis oritur.

Quam ob rem effectus thermocepicus comparabilis est solariorum prodigio, quod tecta vitrea eorum calorem intus tenent ut plantae serventur.

De Telluris mechanismo[recensere | fontem recensere]

Cum radiatio solaris atmosphaeram terrestrem attingit, statim radiationis pars (circa 28[2][3] aut 30%[4]) aëre, albis nubibus et claris Telluris partibus (praecipue regionibus albis glacialibusque (h.e. arcticis antarcticisque) reflectitur), id est ad caelum remittitur. Radiatio non ad caelum remissa atmosphaera (20.7%)[3] necnon superficie terrestri (51%)[3] arripitur.

Haec pars radiationis, quippe quae humo arrepta sit, ei fert calorem, q.e. energiam, quem humus et interdiu et noctu radiatione infrarubra 4–100 micrometrorum (µm) ad atmosphaeram dimittit. Illius pars radiationis tunc gasiis thermocepicis arripitur, quod atmosphaeram calefacit. Postea hic calor multis modis ita edatur, ut altera pars ad caelum fugiat, altera ad Tellurem redeat eiusque superficiem porro calefaciat.

De actionum humanarum consecutionibus[recensere | fontem recensere]

Pleraque gasia thermocepica naturalia sunt, sed actionibus humanis non nulla ex eis finguntur aut augescunt. Hoc praesertim accidit ozono (O3), carbonii dioxidum (CO2) et methanum (CH4).

Combustio quoque carbonis, petrolei gasiorumque naturalium (methani) quantitates gravas carbonii dioxidii in atmosphaeram dimittit: copia igitur huius gasii leniter augetur, a 0.030 centesimis usque ad 0.038 centesimas hos quinquaginta annos surrecta.

De consequentiis naturae latis[recensere | fontem recensere]

Effectus thermocepicus ispe non est noxius oecosystematibus; prodigio ablato Tellus modo globus glacialis fuerit et nobis inhabitabilis. Periculum oecosystematibus potius consistit in commutationibus habitús climatici nimis graviter citoque factis quam ut pleraeque species se aptent. Oecosystemata marina maritimaque contingi possint ob amplificationem maris aequoris et inflexionem amnium marinorum et statum chemicum aquae marinae (e.g., aciditatis).

De effectu thermocepico aliis in planetis[recensere | fontem recensere]

Venus[recensere | fontem recensere]

Effectus thermocepicus Veneris temperaturam ad 460°C sustulit. Hoc propter gasia sicut SO2 et H2O potius quam carbonii dioxidum efficitur.

Mars[recensere | fontem recensere]

Atmosphaera Martis magnas carbonii dioxidi copias habet. Planetae atmosphaera autem nimis est tenuis quam ut temperatura significanter moveretur: effectus thermocepicus solum 10°C temperaturae adiicit.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]