Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa (Iacobitae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Valia Palli ("ecclesia antiqua") in Kottayam, Malabaria

Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa (Anglice: Jacobite Syrian Christian Church) est ecclesia vetus orientalis, quae ad Christianos Sancti Thomae pertinet. Numerus fidelium 3 500 000 assequi possit.

Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa est „Catholicatus Indiae“ intra Ecclesiam Orthodoxam Antiochenam Syrorum autonomia gaudens. Caput ecclesiae post patriarcham est catholicus „Indiae“, his diebus Mor Basilius Thomas I (ordinatus die 26 Iulii 2002). Privilegium catholicorum est patriarcham Ecclesiae Orthodoxae Antiochenae Syrorum ordinare.

Fideles etiam Iacobitae vocantur, quae appellatio a Iacobo Baradaeo, auctorem Ecclesiae Orthodoxae Antiochenae Syrorum autonomae, repetit.

Haec ecclesia ab Ecclesia Syro-Malankara Orthodoxa (Indian Orthodox Church) distinguenda est, quae patriarchae Antiocheno subiecta non est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!