Latinitas bona

Crates Mallotes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Crates Mallotes, grammaticus et philosophus stoicus saeculi secundi a.C.n., scholae litterariae caput et bibliothecae Pergami custos, qui studium grammaticae in Romam intulit, aequalis fuit et adversarius Aristarchi Samothracii, scholae Alexandriae capitis. Theoriam allegoricam interpretationis litterariae proposuit, quae Homerum in oratione numerosa imitari veritates scientificas vel philosophicas voluisse docuit.

Inter secundum ac tertium bellum Punicum (circa annum 169 a.C.n.), Crates ad Senatum missus est legatus Attali II Philadelphi, Regis Pergami. Regione montis Palatini, in cloacae foramen prolapsus est. Crure fracto, Romae diu mansit, ubi per tempus valetudinis, "plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit," et Romanis "exemplo fuit ad imitandum," ait Suetonius (De Grammaticis, II).

Magnum opus fuit exegeticus Homeri commentarius.

Traditur excogitasse globum qui terram in pilae modum exhibuisset ("Geophysical Earth" 2005:18; Strabo, Geographia 2.5.10).

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Mette, Hans Joachim. 1936. Sphairopoiia: Untersuchungen zur Kosmologie des Krates von Pergamon: mit einem Anhang, Texte. Monaci: Beck.
  • "Geophysical Earth." 2005. Scientific American, Septembris, p. 18.
  • Philodemus. 1923. Über die Gedichte, fünftes Buch, a Christiano Cornelio Jensen editum. Berolini: Weidmann.
  • Sandys, Iohannes Eduinus, miles. 1958. A History of Classical Scholarship. Editio tertia [?]. Novi Eboraci: Hafner Publishing.
  • Strabo, Geographica 2.5.10.
  • Suetonius. De Grammaticis. II.
  • Wachsmuth, C. 1860. De Cratete Mallota.