Gnaeus Iulius Agricola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Iulius Agricola (natus Foro Iulii die 13 Iunii 40; mortuus Romae 23 Augusti 93) fuit vir publicus et dux bellorum. Fuit filius scriptoris Iulii Graecini et Procillae eius uxoris. Domitiam Decidianam uxorem duxit, ex qua unam filiam habuit, quem Cornelius Tacitus in matrimonium duxit.

Agricola annis 58 ad usque 62 cursum honorum tribunus militum Gaii Suetonii Paulini legati Britanniae coepit. Tum quaestor erat proconsulis Asiae proconsule Lucio Salvio Othone Titiano, fratre Othonis imperatoris. Anno 67 tribunus plebis, 68 praetor factus est.

Bello civili anni 69 Vespasiano imperatori secutus est matre sua in villa a militibus Othonis caesa. Anno 69 vel 70 legatus Legionis XX Valeriae Victricis in Britannia factus est, primo Marco Vettio Bolano sub legato, deinde Quinto Petilio Ceriali. Anno 73 vel 74 legatus Augusti pro praetore Galliae Lugdunensis destinatus est, tum anno 77 consul creatus est. Eo anno, legati Britanniae successor Sexti Iulii Frontini factus est. Quo magistratu paene omnem insulam expugnavit etiamque Scotos proelio vicit. Hac de re Tacitus librum "Agricolam" scripsit. Anno 85 a Domitiano imperatore, qui eius gloriam timebat, ut Tacitus scripsit, revocatus est. Ornamenta triumphalia accepit, sed proconsulatum Africae ei oblatum negavit. Anno 93 mortuus est.

Vide[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!