Consilium Berolinense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conventus Congressi Berolinensis, opus Antonii de Werner anno 1881 compositum

Consilium Berolinense diebus 13 Iunii - 13 Iulii 1878 Berolini inter maiores civitates Europae, i.e. Imperium Germanicum, Imperium Austro-Hungaricum, Francia, Regnum Unitum, Regnum Italiae, Imperium Russicum atque Imperium Russicum factum est, ut post Bellum Russicum Ottomanicum anno 1877/1878 certatum Balcaniae novas leges et fines imponerentur.

Constituta Consilii[recensere | fontem recensere]

Fines Balcaniae anno 1878 nuper descriptae

Constituta Consilii die 13 Iulii 1878 Foedere Berolinensi descripta et signata sunt. Quo foedere haec constituta sunt:

Bulgaria[recensere | fontem recensere]

Pax Sancti Stephani die 3 Martii eiusdem anni a Russia et Imperio Ottomanico signata tota sublata est. Fines Bulgariae valde diminutae sunt et constitutus est principatus Bulgariae, qui pars Turciae maneret. Rumelia Orientalis provincia suis legibus utens Imperii Ottomanici maneret. Occupatio Russica Bulgariae ad novem menses limitata est.

Aliae civitates Balcaniae[recensere | fontem recensere]

Foedus libertatem Montis Nigri, Romaniae atque Serbiae, cuius fines Naisso auctae sunt, confirmavit. Romania praeterea partem septentrionalem Scythiae Minoris atque portum Constantiam accepit, sed Bastarniam Russiae cedere coacta est. Bosnia et Herzegovina ab Imperio Austro-Hungarico occupata est.

Graecia[recensere | fontem recensere]

Graecia partes Epiri et Thessaliae accepit, quam anno 1881 foedere cum Imperio Ottomanico facto totam suscepit.

Tunesia[recensere | fontem recensere]

Tunesia, adhuc socius Imperii Ottomanici nunc, ad Franciam transire proposita est. Quae anno 1881 facta est.

Caucasia[recensere | fontem recensere]

  • Russia Chorzenem, Ardahan atque Batum provincias ab Imperio Ottomanico accepit, quod iam Pace Sancti Staefani constituta erat.

Legati ad consilium missi[recensere | fontem recensere]

Germania[recensere | fontem recensere]

Francia[recensere | fontem recensere]

Regnum Unitum[recensere | fontem recensere]

Italia[recensere | fontem recensere]

Imperium Ottomanicum[recensere | fontem recensere]

Imperium Austro-Hungaricum[recensere | fontem recensere]

  • Iulius Andrássy, administer rerum exterarum
  • Alajos Károlyi, legatus Imperii Austro-Hungarici Berolini
  • Henricus Carolus von Haymerle, legatus Imperii Austro-Hungarici Romae

Imperium Russicum[recensere | fontem recensere]

  • Alexander Gorčakov, administer rerum exterarum
  • Petrus Andreae filius Schuwalow, legatus Russiae Londinii
  • Paulus de Oubril, legatus Russiae Berolini

Romania[recensere | fontem recensere]

Graecia[recensere | fontem recensere]

Textus foederis


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!