Colonia Plimmuta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina titularis libri A Description of New England Ioannis Smith exploratoris, primus textus qui nomen New Plymouth ('Nova Plimmuta') ad denotandum situm coloniae futurae adhibuit (1616).

Colonia Plimmuta, aliquando Nova Plimmuta et Colonia Sinus Plimmutensis appellata, fuit colonicum facinus Anglicum in America Septentrionali a 1620 ad 1691 constitutum. Prima coloniae deductio ad Novam Plimmutam fuit, parvum locum a Capitaneo Ioanne Smith quondam spectatum et nominatum. Deductio, quae pro capite coloniae fuit, hodie est Plimmuta Massachusettae, oppidum huius aetatis. Colonia Plimmuta summa gloria plurimum partis meridiorientalis civitatis hodiernae Massachusettae occupavit.

Saxum Plimmutense, anno 1620 inscriptum, anno cum Peregrinatores ex Mayflower egrederuntur, in litore Plimmutensi iacet.
Pactio Mayflowerensis Consignata, pictura opinabilis ab Eduardo Percy Moran circa 1900 picta.
Egressus Peregrinatorum, pictura opinabilis ab Henrico A. Bacon anno 1877 picta.
Rex Philippus. Effigies opinabilis a Paulo Revere facta. Ex editione 1772 libri The Entertaining History of King Philip's War, a Beniamino Church scripto.

Colonia, a Separatistis, Brownistis, et Anglicanis una Peregrinatores appellatis condita, erat, cum Iacobopoli aliisque deductionibus in Virginia constitutis, una ex primis coloniis prosperis ab Anglicis in America Septentrionali condita, et prima deductio perennis Anglica aliquantulum magna in regione Nova Anglia sita. Colonia, a Squanto adiuta, indigena gentis Patuxet, foedus cum Principe Massasoit fecit, quod prosperitatam coloniae confirmare adiuvit. Incolae primas partes in Bello Regis Philippi egerunt, in uno ex primis Bellis Indicis gestis. Colonia ad ultimum cum Colonia Sinus Massachusettensium aliisque territoriis anno 1691 ad creandam Provinciam Sinus Massachusettensium commixta est, Gulielmo et Maria regnantibus.

Plimmuta, contra brevitatem historiae colonicae, eximias partes in historia Civitatum Foederatarum egit. Magna numeri incolarum Plimmutae portio, potius quam mediatores (sicut multi coloni Iacobopolis), erant fugitivi, insectationem propter religionem effugientes, locumque ubi consuetudinibus ritibusque suis venerari possent petentes.

Sociales et legitimae coloniae formulae ad fides religiosae moresque Anglicos arte conectae sunt. Multi homines eventusque ad Coloniam Plimmutam pertinentes facti sunt partes eruditionis popularis Americanae, memoriá Americae Septentrionalis Festi Gratiarum Actionis et monumento Saxo Plimmutensi appellato non exclusis.

Auctus coloniae[recensere | fontem recensere]

Numerus civium[1]
Tempus Numerus civium
December
1620
99
Aprilis
1621
50
November
1621
85
Iulius
1623
180
Maia
1627
156
Ianuarius
1630
paene 300
1643 circa 2000
1691 circa 7000
Gubernatores Coloniae Plimmutae[2]
Tempora Gubernator
1620 Ioannes Carver
1621–1632 Gulielmus Bradford
1633 Eduardus Winslow
1634 Thomas Prence
1635 Gulielmus Bradford
1636 Eduardus Winslow
1637 Gulielmus Bradford
1638 Thomas Prence
1639–1643 Gulielmus Bradford
1644 Eduardus Winslow
1645–1656 Gulielmus Bradford
1657–1672 Thomas Prence
1673–1679 Iosiah Winslow
1680–1692 Thomas Hinckley

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Deetz, Patricia Scott; James Deetz (2000). "Population of Plymouth Town, County, & Colony, 1620–1690". The Plymouth Colony Archive Project .
  2. "Governors of Plymouth Colony". Pilgrim Hall Museum. 1998 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!