Festum Gratias Agendi
E Vicipaedia
Festum Gratias Agendi seu Gratiarum Agendarum seu Gratulationis, sive Actio Gratiarum sive Supplicatio sive Gratiasagentia est festum Americanum (exstat quoque simile Canadense) quod commemorat primam messem Peregrinatorum. Ipsi enim Peregrinatores, magno periculo famis minante, in uberam messim gratias Deo agere volebant, qua de causa magnam cenam dederunt, ad quam et indiginae cibum ferentes advenerunt.
Et hodie festum magna cena celebratur. Americani longa itinera faciunt ut possint una cum familia celebrare. Cenae solita mensa prima constat ex carne gallopavonacea, saepissime farragine quodam farcta et cum iure oxycoccino adposita.