Eduardus Winslow

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eduardus Winslow, solus viator in Mayflower et solus colonus Plimmutae cuius pictura ex vita facta exstat.

Edward Winslow (18 Octobris 15958 Maii 1655) fuit Separatista qui in Mayflower anno 1620 vectus est, unus ex nonnullis ducibus senis in navi et deinde in Colonia Plimmuta, ubi munera administrationis sustinuit, inter quae gubernator adiutor, ter gubernator, et procurator coloniae Londinii habitans.[1] Anno 1621 ineunte fuit unus ex nonnullis ducibus maximi momenti quibus confisus est Gubernator Gulielmus Bradford, Gubernatore Ioanne Carver nuper mortuo. Fuit auctor nonnullorum libellorum magni momenti, inter quos Good Newes from New England ('Nuntii Boni ex Nova Anglia') et, cum Bradford scribens, Relatio Mourtiana, libellum historicum quae memorias primae Gratiarum Actionis et abundantiae Novi Mundi tradit. Ante 1649, Winslow ad Angliam ad adiuvandam Olivarii Cromwell administrationem Puritanam navigaverat, numquam Plimmutam redire. Febre mortuus est anno 1655 cum in expeditione navalis Britannica in Mari Caribico navigaret. Winsow est solus colonus Plimmutae cuius imago ad vivum facta exstat, quae in Museo Pilgrim Hall Plimmutae iam videri potest.

Opera[recensere | fontem recensere]

Sua scripta, quamquam fragmenta, sunt maximi momenti in historia coloniae Plimmutiana. Ea sunt:

  • Good Newes from New England, or a True Relation of Things very Remarkable at the Plantation of Plimouth in New England (1624).
  • Hypocrisie Unmasked; by a True Relation of the Governor and Company of Massachusetts against Samuel Gorton, a Notorious Disturber of the Peace (1646), cui additum est capitulum "A Brief Narration of the True Grounds or Cause of the First Plantation of New England."
  • New England's Salamander (1647).
  • The Glorious Progress of the Gospel amongst the Indians in New England (1649).

Eduardus Winslow, cum Gulielmo Bradford Journal of the Beginning and Proceeding of the English Plantation settled at Plymouth in New England composuisse putantur, anno 1622 prolata, usitate Mourt's Relation ('Relatio Mourtiana') appellata, quia praefatio a quodam "G. Mourt" signata est. Nonnulla eius scripta in Alexandri Young Chronicles of the Pilgrims inveni possunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. William Bradford, History of Plymouth Plantation by William Bradford, the second Governor of Plymouth (Bostoniae: 1856), p. 306.
  2. Alexander Young, Chronicles of the Pilgrim Fathers of the Colony of Plymouth, from 1602–162. Bostoniae: C. Little & J. Brown, 1841).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!