Pagina titularis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina titularis Bibliorum Sacrorum ex anno 1599 sed revera anno 1633 impressa. Ligno scalptura.

Pagina titularis libri, thesis doctoralis (vel dissertationis), vel alius operis scripti est pagina ad vel prope frontem quae titulum nuntiat. Haec pagina solum titulum, modo verborum quae intra librum restant similis, continet.

Paginae titulares in libris[recensere | fontem recensere]

Pagina titularis (tegminis libri dissimilis) est una ex partibus maximi momenti materiei frontalis vel praeliminariorum? libri, nam data in eo et eius versu (una folium titulare appellata) adhibentur ad instituendum "titulum proprium et usitate, quamquam non necessarie, confirmationem auctoritatis et data quae ad editionem pertinent."[1][2] Hic nuntius modum quo liber in indicibus et citationibus academicis dicitur statuit.

Incunabula, primi libri prelo impressi, paginis titularibus carebant. Textus in prima pagina coepit, et liber per verba prima (inceptum) agnoscebatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "title proper and usually, though not necessarily, the statement of responsibility and the data relating to publication."
  2. Michael Gorman et Paul W. Winkler, eds., Anglo-American Cataloguing Rules, ed. 2a (Londinii: Library Association, 1978), 571.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad paginam titularem spectant.