Ioannes Smith (explorator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Smith, ex pictura a Simone de Passe saeculo duodevicensimo facta.
Arma Smithiana tria capita Turcica (servitudinem commemorantia) et sententiam "Vincere est vivere" ferunt.

Ioannes Smith Eques (c. Ianuario 158021 Iunii 1631), Admiralis Novae Angliae, fuit miles, explorator, et scriptor Anglicus. Pro officiis Sigismundo Bathory principe Transylvaniae et Moysi Székely amico praestitis eques factus est. Personam magni moment in constitutione primae coloniae Anglicae stabilis in America Septentrionali conditae egit. Fuit dux Coloniae Virginianae (Iacobopoli conditae) inter Septembrem 1608 et Augustum 1609, et gravem secundum flumina Virginiae Sinumque Chesapeacum expeditionem duxit. Fuit primus explorator Anglicus qui tabulas fecit regionis Sinus Chesapeaci et Novae Angliae.

Pocahontas vitam Ioannis Smith servat (depictio 1870).
Monumentum Capitanei Ioannis Smith anno 1914 inaugurata, Isles of Shoals.

Libri et chartae Smithianae ab historicis putantur res quae deductionem Anglicarum coloniarum in Mundum Novum maxime excitaverunt et sustinuerunt. Regionem Novam Angliam nominavit, Anglicosque in migrationem adhortatus est cum diceret, "Unusquisque homo suum laborem et terram hic regere et possidere potest. Si ei sit nihil nisi suae manus, per industriam mox pecuniosus fieri potest."[1][2]

Cum Iacobopolis esset prima Angliae colonia stabilis in Novo Mundo condita, Smith colonos in arando et laborando exercuit. Aperte dixit, "Quis non laborat non vescitur." Sua constantia et firmitudo difficultates superaverunt ab hostilibus Americanis Nativis, solitudine continentis, atque adeo colonis molestis et sibi soli consulentibus effectas.[3] Clima asperum, inopia aquae bibendi, vita in vastitate paludosa, homines qui laborare nolebant, et incursus nationis Powhatan coloniam paene exstinxerunt.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "Here every man may be master and owner of his owne labour and land. . . . If he have nothing but his hands, he may . . . by industrie quickly grow rich."
  2. David Cressy, "Coming Over: Migration and Communication Between England and New England in the Seventeenth Century" (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1987), 99.
  3. Snell 1974, Ch. 4

Res prolatae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Snell, Tee Loftin. 1974. The wild shores: America's beginnings. Vasingtoniae: National Geographic Society, Special Publications.
  • Lemay, J. A. Leo. 1991. The American Dream of Captain John Smith. Charlottesville: University Press of Virginia.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • Horn, James, ed. 2007. Captain John Smith, Writings, with Other Narratives of Roanoke, Jamestown, and the English Settlement of America. Library of America. ISBN 978-1-59853-001-8.
  • Barbour, Philip L. 1964. The Three Worlds of Captain John Smith. Bostoniae: Houghton Mifflin.
  • Barbour, Philip L. 1969. The Jamestown Voyages under the First Charter, 1606–1609, 2 vols., Publications of the Hakluyt Society, ser.2, 136–37 Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Gleach, Frederic W. 1997. Powhatan's World and Colonial Virginia. Lincoln: University of Nebraska Press.
  • Hoobler, Dorothy, et Thomas Hoobler. 2006. Captain John Smith: Jamestown and the Birth of the American Dream. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons.
  • Horn, James. 2005. A Land as God Made It: Jamestown and the Birth of America. Novi Eboraci: Basic Books.
  • Jenks, Tudor. 1904. Captain John Smith. Novi Eboraci: Century Co.
  • Kupperman, Karen Ordahl, ed. 1988. John Smith: A Select Edition of His Writings. Chapel Hill: University of North Carolina Press.
  • Milton, Giles. 2001. Big Chief Elizabeth: The Adventures and Fate of the First English Colonists in America. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Nichols, A. Bryant, Jr. 2007. Captain Christopher Newport: Admiral of Virginia. Sea Venture.
  • Price, David A. 2003. Love and Hate in Jamestown: John Smith, Pocahontas, and the Heart of a New Nation. Novi Eboraci: Knopf.
  • Smith, John. 1616, 1997. Epistula ad Reginam Annam. In 'John Smith's Letter to Queen Anne regarding Pocahontas'. Caleb Johnson's Mayflower Web Pages.
  • Smith, John. 1624, 1998. The Generall Historie of Virginia, New-England, and the Summer Isles. Retractatus in Jamestown Narratives, ed. Edward Wright Haile (Champlain Virginiae: Roundhouse).
  • Smith, John. 1986. The Complete Works of Captain John Smith (1580–1631) in Three Volumes. Ed. Philip L. Barbour. 3 vols. Chapel Hill: University of North Carolina Press for The Institute of Early American History and Culture, Williamsburg.
  • Symonds, William. 1612. The Proceedings of the English Colonie in Virginia. In The Complete Works of Captain John Smith, ed. Philip L. Barbour, 1:251–252. Chapel Hill: University of North Carolina Press.
  • Warner, Charles Dudley. 1881. Captain John Smith. In Captain John Smith, Project Gutenberg Text, accessed 4 July 2006
  • Woolley, Benjamin. 2008. Savage Kingdom, The True Story of Jamestown, 1607, and the Settlement of America, First Harper Perennial Edition Published.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Ioannes Smith (explorator) spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Smith exploratorem spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!