Colonia Virginia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula geographica Virginiae colonicae et coloniarum propinquarum.

Colonia Virginia, etiam saepe Virginia Colonia et Provincia Virginia et aliquando Dominio et Colonia Virginia[1] appellata, fuit colonia Anglica in America Septentrionalis sita, quae breviter per saeculum sextum decimum, et tum continenter a 1607 usque ad Res Novas Americanas (ut colonia Britannica post 1707[2]) exsistitit. Nomen Virginia primum a Gualterio Raleigh Equite et Regina Elizabeth I anno 1584 adhibitum est. Coloniae post Bellum Civile Anglicum medio saeculo septimo decimo fuit nomen Vetus Dominio (Anglice 'The Old Dominion'), a Rege Carolo II per ludibrium datum ob eius fide manifesta monarchiae Anglicae per aetetam Reipublicae Angliae oblata.

Colonia Virginia, libertate a Britannia anno 1775 declarata antequam Declaratio Libertatis rite constituta est, Respublica Virginiana facta est, una ex primis civitatibus tredecim Civitatum Foederatarum, cum locutio The Old Dominion pro sua sententia publica sanciret. Post Civitates Foederatas constitutas, omnes civitates Virginia Occidentalis, Kentuckia, Indiana, et Illinoesia, et partes Ohii et Pennsylvaniae occidentalis, ex terris olim a Colonia Virginia circumdatis denique creatae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Et fortasse Provincia Virginiana et Dominio et Colonia Virginiana.
  2. The Royal Government in Virginia, 1624–1775, vol. 84, pars 1, Percy Scott Flippin, Wallace Everett Caldwell, p. 288

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinemann, Ronald L., John G. Kolp, Anthony S. Parent Jr., et William G. Shade. 2007. Old Dominion, New Commonwealth: A History of Virginia. 1607-2007 (2007). ISBN 978-0-8139-2609-4.
  • Rubin, Louis D. Virginia: A Bicentennial History. States and the Nation Series. (1977), popular
  • Wallenstein, Peter. Cradle of America: Four Centuries of Virginia History (2007). ISBN 978-0-7006-1507-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]