Flavius Rufinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Rufinus (qui natus est circa annum 335 in Eauze, Aquitania; necatus die 27 Novembris 395) fuit Theodosio primo eius nominis Augusto et Arcadio regnantibus vir maximae in re publica auctoritatis in imperii Romani parte ad orientem solem vergenti.

De eius vita[recensere | fontem recensere]

Rufinus, qui ab anno 388 magister officiorum fuerat, postea inde ab anno 392 praefectus praetorio per orientem et dignitate et potentia floruit. Quo eodem anno Arcadio Augusto collega ad consulatum ascendit. At mense Novembri anni 395 Rufinus a Gaina duce, quem Constantinopolim ipse arcessiverat, Claudiano teste Stilichonis iussu necatus est.

Rufinus Christianus fuit.


Antecessores:
Flavius Eutolmius Tatianus et Quintus Aurelius Symmachus
Consul
392
cum
Imp. Caesare Flavio Arcadio Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus III et Flavius Abundantius ; Imp. Caesar Flavius Eugenius Augustus