Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Stephanus Spielberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Stephanus Spielberg
Steven Spielberg
Stephanus Spielberg
Stephanus Spielberg anno 1999
Natus 18 Decembris 1946
Cincinnatopoli, Ohium


Stephanus Spielberg (Anglice: Steven Spielberg), Cincinnatopoli in civitate Ohio die 18 Decembris 1946 natus, est moderator cinematographicus qui hodie maxima omnium admiratione afficitur, annis septuagesimis qui dicuntur et octogesimis aliquas pelliculas generis phantastici maximo populi plausu et concursu dignatas fecit.

De vita et operibus[recensere | fontem recensere]

Spielberg gente Iudaea originis Ucrainicae natus, cum in California adolesceret, a puero ingenti earum amore commotus pelliculis studuit faciendis. Itaque annis sexagesimis aliquibus pelliculis experimentalibus confectis anno 1971 pellicula televisionali Certamen singulare (Anglice: Duel) inscripta primam gloriam sibi comparavit, qua pellicula generis ad animorum suspensionem summam spectantis (eius quod "thriller" nominari solet) vectorem carri maximi induxit studentem, ut in regione deserta vectorem alium vehiculi parvi de via detruderet.

Feliciter etiam anno 1974 pelliculam Ferrovia celerior in Sacchariam inscriptam confecit, ante quam anno 1975 Maxillas illas, quibus nihil celebrius est, in lucem edidit. Hac pellicula de priste alba in homines aquis marinis utentes debacchata Spielberg maxime innotuit. Quem successum iteravit pellicula Occursus proximi generis tertii inscripta, qua creaturas cogitatione rationeque praeditas extra hunc orbem terrarum natas in America advenientes introduxit. Anno autem 1981, fecit partem primam trilogiae de Indiana Jones archaeologo periculorum amantissimo confectae, quae pellicula Indiana Jones et Praedatores arcae oblitae inscribitur. Secutae sunt pelliculae Indiana Jones et templum iudicii, quae inscripta est, anno 1984, anno 1989 illa autem Indiana Jones et ultima expeditio sacra nominata.

Spielberg anno 1982 pellicula illa, quae spectantium maxima caritate concursu celebritate ornata est, iterum ad genus phantasticum revertit. Pellicula enim E.T: Extraterrestris inscripta amicitiam inter puerum propter solitudinem suam tristiorem et creaturam extraterrestrem in terra relictam tractavit. Anno 1985 secutus est ille Color Purpureus, anno autem 1987, Imperium Solis. Quae pelliculae a veterioribus eo differunt, quod non sunt generis phantastici, sed tamquam fabulae generis tragici ad vitam hominum veram spectant. Quarum prior facta est de muliere nigra paupere, quae in provincia Civitatum Unitarum ad meridiem vergenti vitam degeret, altera de puero britannico in castris versante, dum bellum per totum orbem terrarum gerebatur alterum.

Mediocri concurso pelliculas Semper anno 1989, anno 1991 Hamus inscriptas in lucem ediderat, cum anno 1993 Horto illo Iurassico quem, ut cinotheatrum adiret, non pellexit? Qua fabula dinosauros finxit ex seminibus cellularum minimis denuo creatos, qui in insula deserta homines creatores suos aggrederentur. Quae pellicula quamvis populo tantopere placeret, artis cinematographicae peritos Ratio illa Schindleri multo maiore admiratione affecit, ut qua pellicula de factis Anscharii Schindler narraverit fabricatoris supellectilis Germani, qui tempore Shoae plus quam mille Iudaeos a certa morte vindicavit.

Postea gloriam inveteratam Spielberg adaequare non potuit. Inter pelliculas eius populo gratiores numerandi sunt Mundus perditus anni 1997, quae pellicula a fine Horti Iurassici initium capit, et Servate militem Ryan anno 1998 et A.I. Artificialis Intelligentia anni 2001 et Relatio de minore populi parte anni 2002 et Cape me si potes eiusdem anni. Quarum alterius argumentum hoc est: Medio saeculo XXI homines androidarum servitiis fruuntur, quorum uno ad similitudinem pueri formato, cum vera caritatis cupidine afficiatur, omnes crudeliter abutuntur, quod non est homo verus atque ingenuus. Relatione illa iterum homines medio saeculo XXI qui erunt introduxit, sed fabulam de scelere patefaciendo monstravit. "Cape..." Francisci Abagnalis Iunioris vitam exhibuit, qui annis sexagesimis ad vicies quinquies centena milia dollarum fraude sibi comparavit, cum se medicum, iuris consultum, pilotam esse simulavit.

Anno 2002 etiam miniseriem generis phantastici televisionariam Captus inscriptam produxit. Cuius seriei partes ipse non fecit, sed occupatus erat in dirigendis pelliculis suis. Anno 2004, cum comoediam nigram Aula terminalis inscriptam edidisset, erant, Spielberg in cinematographum cottidianum abiisse, cuius pelliculae iam non essent unicae. Tamen Spielberg adhuc ille est cinematographus, qui multas pelliculas celeberrimas fecerit et cuius maxima sit auctoritas. Anno 2005, fecit pelliculam "Monacum" de undecim athletis Israelitis qui capti et interfecti erant a terroristis arabicis in Olympiada anno 1972, et de conatibus capiendi has terroristas.

Iohannes Williams[recensere | fontem recensere]

Musica omnium pellicularum Stephani Spielberg post Ferrovia celerior in Sacchariam a compositore Iohanne Williams composita est. Fortasse memorabillima nota Stephani pellicularum est musica Iohannis Williams, aeternum impressionem in admissione relinquit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Die 27 Novembris 1985 Spielberg actricem Amy Irving in matrimonium duxit, quacum tamen iam anno 1989 divortium fecit, et post iudex, non sine controversia, pactum praenuptiale in mappa scriptum rescidit, eae stipendium $100 millionarum persolvit. Ordine impensae, hoc divortium fuit tertium inter viris insignibus ("celebritatibus").[1] Post divortium, Spielberg et Irving custodiam filii, Maximi Samuel, partiti sunt.

Spielberg die 12 Octobris 1991 duxit Kate Capshaw actricem, quam is nactus est cum ea primas partes in pellicula Indiana Jones and the Temple of Doom ageret. Capshaw se ad Iudaismum traduxit.[2] Ei domus quattuor nunc habitant: Pacific Palisades Californiae; Novi Eboraci in urbe; East Hampton Novi Eboraci; et Neapoli Floridae.

Sunt in Spielberg-Capshaw familia septem filii:

Praemia Academiae[recensere | fontem recensere]

Optimus Moderator[recensere | fontem recensere]

Optima Pellicula[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Spielberg spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "'Most costly' celebrity divorces," BBC NEWS, 13 Aprilis 2007.
  2. Abigail Pogrebin, Stars of David: Prominent Jews Talk about Being Jewish (Bantam Dell Pub Group, 2005, ISBN 0-7679-1612-3).
  3. Spielberg, Steven - Questions, Answers, Fun Facts, Information apud www.funtrivia.com
  4. De Sasha Spielberg in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
  5. California Birth Index.
  6. California Birth Index
  7. Academy of Motion Picture Arts and Sciences, Academy Awards Database; "Steven Spielberg, Directing nominations"; inventum 13 Ianuarii 2009; link.
  8. Academy of Motion Picture Arts and Sciences, Academy Awards Database; "Steven Spielberg, Best Picture nominations"; inventum 13 Ianuarii 2009; link.