Taenarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pharos in promunturio Taenaro (2009)
Promunturii Taenari collocatio

Taenarum (-i, n.)[1] (Graece: Ταίναρος et Ταίναρον, Neograece: Ακρωτήριο Ταίναρο) est promuntorium in extremo Peloponnesi acumine australi et occidentali, accuratius in paeninsula Mane. Simul est extrema pars meridiana totius Balcaniae. Promuntorium Taenarum a Francocratia (ab anno 1204) etiam Matapas (Neograece: Κάβο Ματαπάς) vocatur, quare multis in tabulis nauticis adhuc hoc nomine reperitur. Etymologia nominis "Matapas" incerta est.

Orbum hodie hominum, plenum antiquitus fuit nautarum, militum mercennariorum, nonnumquam piratarum. Temporibus Romanis 'marmor taenarium', et rubrum et nigrum, apud Taenarum exfossum est.

Mythologica[recensere | fontem recensere]

In mythologia Graeca Taenarus (Ταίναρος) est eponymus heros Promunturii Taenari. Taenarus filius sive Iovis sive Icarii sive filii Icarii nomine Elati fuisse traditur. Praeteraea conditor sanctuarii Neptuni Taenarii habebatur.

Hoc promuntorium accessum Herculi Orpheo Psychi ad Orcum praebere putabatur. Hunc accessum Cerberus canis ferox tribus capitibus praeditus custodiebat.

Taenarum in fabulis Romanis nonnumquam "Porta Taenaria" hexametri causa vocatur. Exempli gratia vide Ovidii narrationem de Orpheo heroe, qui ad inferos descendit ut uxorem eius Eurydicem morsu serpentis interfectam ad viventium terras reduceret. Ovidii Metamorphoses 10.13-16:

ad Styga Taenaria est ausus descendere porta
perque leves populos simulacraque functa sepulcro
Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem
umbrarum dominum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mee, C. et A. Spawforth, Greece: An Oxford Archaeological Guide, Oxonii 2001.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etia Taenarus (-i), Taenaros (-i), Taenaron (-i), Taenara (-ōrum)