Cerbera manghas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Cerbera manghas
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Gentianales
Familia: Apocynaceae
Genus: Cerbera
Species: C. manghas
Binomen
Cerbera manghas

Cerbera manghas est parva arbor sempervirens litoralisque ad 12 metra altam, foliis nitidis, atroviridibus, alternis, ovoideis; floribus fragrantibus, corolla alba, tubulari, quinquelobata, circiter tres ad quinque centimetra lata, fauce rosea ad rubram; quinque staminibus, ovario superiori; fructibus ovatis, quinque ad decem centimetra longis, qui maturescentes rubescunt.

Distributio[recensere | fontem recensere]

Cerbera manghas distributionem geographicam ab Insulis Seisellensibus in Oceano Indico ad Polynesiam Francicam in Oceano Pacifico habet. Litoralibus favet habitationibus, saepe in silvis mangalis congregata. Arbor in Havaios et alios locos tropicos ut ornamentum introducta est.

Venenum[recensere | fontem recensere]

Folia fructusque cerberinum, valens cordi glycosidum continent, quod ab hominibus ingestum est venenosissimum. Homines antiqui suco arboris ad animalia venanda usi sunt. In Insulis Marchionis, homines fructum edere ut sibi mortem consciscerent habentur.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Propter semina venenosa, nomen generis de Cerbero deducitur, in mythologia Graeca nomine monstri, immanis trium capitum canis. In Madagascaria, semina ad homines regios venenandos adhibita sunt.

Nomina in variis linguis[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cerberam manghas spectant.