Ceratonia siliqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ceratonia siliqua
Ceratonia siliqua

Ceratonia Siliqua, arbor semperviridis est, quae apud Graecos antiquos κερατωνία vel κερατία appellabatur. Siliqua ad Fabacearum taxonomicam familiam pertinet. Eius inveniuntur arbores solis floribus masculinis et alteri solis femininis.

Ceratonia Siliqua est arbor lato tegmine, et proceritatem 10 metrorum attingere potest. Est arbor longaeva, cuius auctus lentus.

Eius fructus[1] sunt siliquae robustae cineraceo-fusco cortice, et circa 10 - 20 centimetra longae.

Ceratonia Siliqua est arbor, quae libera in finibus mediterraneis, Portugalliae atque Maroci atlanticorum nascitur, et huius regionis in siccis locis provenit. In Italia in regionibus meridiei libera provenit.

Illa praecipue in septemtrionali Africa, Graecia atque Cypro colitur et, minime, in Hispania, meridiei Italia atque Albania.

Notae [recensere]

  1. In Italia "Carruba" (sed etiam regionalibus dialectis:"vàine", "vainèlle" aut "vajane"), in Hispania "Algarroba" appellatur.