Archaea
E Vicipaedia
| Archaea |
|---|
| Taxinomia |
| Phyla et classes |
Archaea vel archaebacteria (Graece: archaia 'antiqui') sunt maior microorganismorum congeries (vel superregnum). Sicut bacteria, quidque archaeon habet solum unam cellulam. Quoniam hae cellulae nucleis carent, archaea sunt dominium prokaryotae, olim posita in Monera regno in translaticia Linnaeana quinque regnorum taxinomia.
Ante annum 1980, archaea et eubacteria sub taxon prokaryota subsummata sunt quia organismi in ambabus congeriebus nucleis carent. Distinctionem autem inter superregna discriminatione genetica facta est a Carolo Woese, doctore apud Universitatem Illinoesiensem. Archaea a bacteriis differunt duobus modis:
- in structura valli, {?} peptidoglycanum non adest; nullus sacculus mureinicus.
- in structura membranae lipidicae, quia archaeorum duplomembranae in hydrocarbonica isomerica consistunt, combinata per ether combinationes {?}.
Multae archaeorum species habitant extremos, per exemplum aquam super 373 K, et aquam salinitatis magnae, acidam vel alkaliam.
Archaea morphologia et physiologia habent diversas formas: sphaericas, longas, spirales, lobatas. Diameter est ab 0.1 µm usque ad 15 µm. Reproductio est per fissione duali sive fragmentatione. Nutritio est chemolithoautotrophica vel organotrophica, aerobica, anaerobica facultativa, anaerobica obligata.
Systema archaeum:
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |

