Apparatus Golgianus
E Vicipaedia
Schema rationis secretionis a reticulo endoplasmatico ad apparatum Golgianum. 1 Nucleus, 2 Porus nuclearis, 3 Reticulum endoplasmaticum granulosum, 4 Reticulum endoplasmaticum leve, 5 Ribosoma apud r.e. granulosum, 6 Proteina quae transportantur, 7 Vesiculae proteina transportantes, 8 Apparatus Golgianus, 9 Cis-superficies apparatus Golgiani, 10 Trans-superficies apparatus Golgiani, 11 Cisternae apparatus Golgiani.
Apparatus Golgianus[1] seu complexus Golgianus[2] est organellum plurimarum cellularum eucaryoticarum[3], nam tum in Animalibus cum in Plantis (quibus plures sunt et unusquisque dictyosoma appellatur) invenitur. Anno 1897 a Camillo Golgi medico Italo repertus est, cui organelli nomen dicatum est. [4]
Apparatus Golgianus macromoleculas proteina et lipida post synthesim (quae in reticulo endoplasmatico fit) et ante dimissionem, mutat, digerit, et conligit. Complexus Golgianus magni momenti est in proteinis tractandis et secernendis.
[recensere] Notae
- ↑ Ephemeridis vocabularium botanicum
- ↑ Purpureofili apyrenoidigeri descriptio
- ↑ Pavelk M, Mironov AA (2008) (in Anglice). The Golgi Apparatus: State of the art 110 years after Camillo Golgi's discovery. Berlin: Springer. ISBN 3-211-76309-0
- ↑ Fabene PF, Bentivoglio M (October 1998). "1898-1998: Camillo Golgi and "the Golgi": one hundred years of terminological clones" (in Anglice). Brain Res. Bull. 47 (3): 195–8
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |