Gaius Plinius Secundus

E Vicipaedia

(Redirectum de Caius Plinius Secundus)
Titulus Naturalis historiae

Gaius Plinius Secundus (anno 23 natus Novi Comi mortuus est 24 Augusti 79 eruptione montis igniferi Vesuvii) fuit vir doctus et dux militaris Romanus. Ut avunculus Gai Plinii Caecilii Secundi communiter Plinius Maior appellatur.

Index

[recensere] Familia

Plinius origine equestri natus est. Soror erat Plinia, cuius filium Gaium Plinium Caecilium Secundum Plinius Maior, qui ipse liberis orbus erat, educavit, postquam sororis maritus mortuus est. Postea eum etiam adoptavit.

[recensere] Vita

Plinius Maior Romae educatus est, ubi Publium Pomponium Secundum poetam tragoediorum cognovit. Ibi praecipue Botanicae arti studuit. Aliquamdiu Plinius et causas dixit. Tum, anno 47 in Germania praefectus alae bellis Gnaei Domitii Corbulonis contra Chaucos interfuit. Annis 50 et 51 ad Rhenum fuit, ubi fontem salutarem valetudini apud Aquas Mattiacas descripsit.[1] Anno 52 Romam revertit et Comi iterum causas dixit. Postquam Nerone imperatore regnante cursum honorum intermisit, anno 70 bello Iudaico Titi Flavii interfuit. De eius magistratibus insequentium annorum nihil certi novimus, sed anno 78 praefectus classis Misenensi factus est et Naturalem historiam scribebatur. Cum anno 79 homines ab eruptione Vesuvii in periculo ductos adiuvare conabatur, ipse mortuus est.[2]

[recensere] Opera

Opera omnia avunculi sui, cum numero voluminum, sic recitat Plinius minor in epistula Baebio Macro missa:[3]

De modo studendi idem sic explicat: "Miraris quod tot uolumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absoluerit? ... Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme uero ab hora septima uel cum tardissime octaua, saepe sexta ... Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset ... In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur (cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat). In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella uehebatur. Repeto me correptum ab eo, cur ambularem: 'poteras' inquit 'has horas non perdere'; nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur." [3]

Opus solum Plinii hodie servatum est Naturalis historia in 37 libris divisa, e permultis scriptoribus Graecis et Latinis hausta, de geographia, botanica, pharmacologia necnon multis aliis scientiis disserens.

[recensere] Fortuna

Plinii maioris imago phantastica saeculi XIX

Plinius praeclarissimus fuit in medio aevo ut qui scientiam naturalem Graecorum Romanorumque Latine digessit seriatim. Opus eius perutile est quia fere omnes libri a Plinio excerpti hodie deperditi sunt.

[recensere] Vide etiam

  • {{Pnh}} [formula Vicipaediae pro citationibus libri Naturalis historia]

[recensere] Notae

  1. Plinius, Naturalis historia 31.20.
  2. Plinius minor, Epistulae 6.16, 6.20.
  3. 3.0 3.1 Plinius minor, Epistulae 3.5.

[recensere] Nexus externi

Vicifons opus nominatum Gaius Plinius Secundus habet.
Vide Gaius Plinius Secundus in Victionario.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia