Gnaeus Domitius Corbulo

E Vicipaedia
Gnaeus Domitius Corbulo

Gnaeus Domitius Corbulo (natus circa annum 7; mortuus est anno 67) senator Romanus atque vir militaris fuit. Patria Corbulonis Peltuinum fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius eiusdem nominis praetor ac delator tempore Tiberii imperatoris erat, mater Vistilia[1]. Ipse frater ex matre fuit Miloniae Caesoniae, uxoris Caligulae imperatoris. Uxorem Cassiam Longinam duxit, ex qua inter alias filiam Domitiam Longinam habuit, quae primo Lucio Aelio Plautio Lamiae Aeliano, consuli suffecto anno 80, postea Domitiano nupsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Sorore Caesonia suadente anno 39 consul suffectus creatus est.

In Germania[recensere | fontem recensere]

Caligula caesus anno 41 cursum honorum Corbulonis interrupit, sed anno 47 a Claudio imperatore legatus Germaniae Inferioris factus est. Feliciter contra Chaucos pugnavit, quorum ducem Gannascum caedi iussit. Frisios in novas sedes duxit. Anno 47 metu Corbulonis "Claudius adeo novam vim in Germanias prohibuit, ut refrri praesidia cis Rhenum iuberet[2]." Corbulo obtemperabat nolens, sed, "ut miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et viginti milium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani vitarentur"[3]. Haec "Fossa Corbulonis" etiam adhuc cognosci potest.

Armenia et Syria[recensere | fontem recensere]

Anno 52/53, post tempus diutius sine magistratu, proconsul Asiae factus est. Cum Nero imperium suscepisset, Corbulo in Armeniam missus est, ut Tiridatem I, regem eius civitatis a Persis missum pelleret. Anno 58 Tigranem VI regem Romae eruditum in Armeniae imposuit. Corbulo legatus Augusti pro praetore Syriae factus est. Sed anno 61, cum Tigranes in regnum Persarum invasit, victus et Armenia expulsus est. Anno sequente etiam Lucius Iunius Caesennius Paetus legatus Augusti pro praetore Cappadociae a rege Armeniae victus est. Tiridates autem post victoriam Nerone acceptus et anno 66 Romae coronatus est.

Mors[recensere | fontem recensere]

Cum anno 67 in Iudaea populus rebellaret, Nero Vespasianum successorem in Syria fecit, Corbunonem in Graeciam revocavit et ei mortem voluntariam iussit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Secundus, Historia Naturalis, VII 39
  2. Tacitus, Annales III 19
  3. Annales XI 20
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 756-757