Caichosroës I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaiasadinus Caichosroës, Graece Καϊχοσρόης[1] nomine pleno غياث الدين كيخسرو بن قلج ارسلان Ġiyāṯ al-Dīn Kaiḫüsraw ibn Qilij Arslān, filius Clitzasthlan II e familia Selgiukidarum, patre anno 1192 mortuo et fratre Coppatino e sultanatu eiecto, fuit breviter sultanus Iconiensis usque ad 1196 (quo anno a fratre natu maiore Suleimano II e sultanatu deiectus est) rursusque ab 1205 usque ad 1211. Filiam Manuelis Maurozomae (qui fuerit ut videtur imperatoris Manuelis Comneni nepos) in matrimonium duxit. Socium habuit Theodorum Mancapham imperii Byzantini affectatorem, qui iuxta Caichosrhoem anno 1193 refugium petivit. Sultanus mox eum, incolumitate promissa, imperatori Alexio III Angelo tradidit. Isaacium Comnenum ex Cypro iussu Ricardi regis expulsum in aulam suam recepit.

Fratre Rucratino aggrediente Caichosroës anno 1196 ineunte pactum cum Alexio III confecit[2] Constantinopolimque visitavit, sed mox, a fratre debellatus,[3] mense Septembri 1196 ex Iconio cum filiis Caicao et Caicobad fugit[4] et post itinera longissima anno 1200 ad Constantinopolim venit.[5] Ibi ab Alexio epulis ludisque receptus est.[6] Ipse Alexii filius adoptatus et baptizatus est; ita Annam, Alexii filiam et Theodori Lascaris uxorem, "sororem" nuncupavit. Constantinopoli usque ad adventum Cruce signatorum remansit: fugam Alexii nocte 17/18 Iulii 1203 adiuvit.[7] Auxilia eorum ad regnum suum revendicandum frustra petivit.[8]

Caichosroës regnum suum anno 1205 rursus conquisivit, nepote Clitzasthlan III eiecto. Ab initio Theodoro Lascari, amico et imperatore Nicaeënsi, se adsociavit, sed mox Alexium Angelum, patrem adoptivum, adiuvare suscepit. In proelio apud Antiochiam ad Maeandrum anno 1211 a Theodoro ipso interfectus est. Successor ad sultanatum fuit filius Caicaus I.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nicetas Choniates, Historia pp. 566-567 Wolfius = pp. 520-521 van Dieten et alibi
  2. Nicetas Choniates, Historia pp. 493-496 van Dieten
  3. Ibn Bībī, Seljukname pp. 7-8 Houtsma, pp. 21-22 Duda; Nicetas Choniates, Historia pp. 521-522 van Dieten
  4. Nicetas Choniates, Historia p. 493 van Dieten; Ibn Bībī, Seljukname pp. 7-8 Houtsma, pp. 21-22 Duda; Gregorius Bar Hebraeus, Chronicon Syriacum p. 406 Bedjan
  5. Ibn Bībī, Seljukname pp. 7-13 Houtsma, pp. 21-27 Duda; Nicetas Choniates, Historia p. 522 van Dieten; Ibn al-Athīr, Al-kāmil fī al-taʾrīḫ vol. 10 pp. 220, 295 ed. Berytiensis 1998
  6. Ibn Bībī, Seljukname pp. 14-17 Houtsma, pp. 27-31 Duda; cf. Nicetas Choniates, Historia p. 522 van Dieten
  7. Georgius Acropolites, Historia vol. 1 pp. 11, 14-15 Heisenberg et Wirth
  8. "Li soudans du Coine": Robertus de Clari, La conquête de Constantinople cap. 52

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dimitri Korobeinikov, "A sultan in Constantinople: the feasts of Ghiyath al-Din Kay-Khusraw I" in Leslie Brubaker, Kalliroe Linardou, edd., Eat drink and be merry (Luke 12:19): food and wine in Byzantium (Aldershot: Ashgate, 2007) pp. 93-108

Nexus externi[recensere | fontem recensere]