Rucratinus
E Vicipaedia
Rucratinus, Graece Ῥουκρατῖνος,[1] nomine nativo ركن الدين سليمان شاه Rukn al-Dīn Sulaimān Šāh, filius Clitzasthlan II e familia Selgiukidarum, fuit post fratrem Caichosroëm sultanus Iconiensis ab anno 1196. Mortuus est anno 1204; successor ad sultanatum fuit filius Clitzasthlan III.
Nicetas Choniates imperatorem Alexium Angelum anno 1200 ait auro oblato Assassinum quendam suasisse ut Rucratinum trucidaret; Assassinum autem antequam id perfecisset captum esse.[2]
Notae [recensere]
- ↑ "Rucratinus": Nicetas Choniates, Historia pp. 566-567 Wolfius = pp. 520-521 van Dieten
- ↑ Nicetas Choniates, Historia p. 529 van Dieten
Nexus externi [recensere]
- "Kilic Arslan (cum filiis)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)