Caicobad I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haladini statua recens Coracesio in urbe visa

Haladinus seu Caicobad I[1] (nomine nativo علا الدين كيقباد بن كيكاوس, ʿAlā al-Dīn Kayqubād ibn Kaykāʾūs), filius Gaiasadini Maioris, fuit Turcorum soldanus, qui post Azadini fratris mortem agrum Romanum imperatoris Constantinopolitani in Asia rexit. Regnum illud "Rumense" appellatur quia Saraceni et Turci pro Roma hoc nomen habent.

Caicobad ex uxore Ṣafwat al-Dunyā wa al-Dīn Māh Perī Ḫātūn filium genuit Caichosroam qui successor fuit ad sultanatum. Uxor altera fuit ʿIṣmat al-Dunyā wa al-Dīn ibint al-Malik al-ʿAdil.[2] Obiit anno 1237.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Caicobad", "Selgiucidae Rumenses": vide Th. Chr. Tychsen, "De numis orientalibus" in Commentationes Societatis regiae scientarum Gottingensis recentiores pp. 95-96
  2. H. Crane, "Notes on Saldjūq Architectural Patronage in Thirteenth Century Anatolia" in Journal of the Economic and Social History of the Orient vol. 36 (1993) pp. 1-57, esp. pp. 11-12

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Simon de Saint-Quentin, Histoire des Tartares, ed. Jean Richard (Paris 1965).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!