Isaacius Comnenus (dominus Cypri)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Isaacius Comnenus, nomine nativo Isaacius Ducas (Graece Ἰσαάκιος Κομνηνός, Ἰσαάκιος Δούκας; natus inter annos fere 1155 et 1160; anno 1195 seu 1196 necatus) fuit nobilis Byzantinus, filius, ut creditur, Irenae Comnenae (Isaacii filiae) quem marito suo Camatero Ducae peperit. Anno 1185 se dominum insulae Cypri proclamavit; eodem anno, imperatore Andronico I interfecto, Isaacius sibi cognomen "Comnenus" affixit seque imperatorem esse praetendit. Die 31 Maii 1191 rege Anglico Ricardo I se submisit.

Isaacius Comnenus in matrimonium duxit primum filiam (nomine hodie ignoto) Thori II domini Armenorum uxorisque eius Isabellae Edessanae. Uxor prima eo peperit filium, qui iuvenis mortuus est, et filiam nomine incerto, multis nuncupatione "Domnicella Cypri" praeclaram. Isaacius postea duxit uxorem alteram, origine incerto sed fortasse filiam Guillelmi I regis Siciliae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 229