Clitzasthlan II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Clitzasthlan sive Graece Κλιτζασθλάν,[1] nomine pleno عز الدين قلج أرسلان بن مسعود ʿIzz al-Dīn Qilij Arslān ibn Masʿūd, filius Masut I e familia Selgiukidarum, fuit patre mortuo sultanus Iconiensis ab anno 1156 usque ad 1192. A Byzantinis (duce Ioanne Contostephano) et Danismendidis (duce Yağibašān ibn Dānišmand) anno 1160 debellatus est.[2] Mox Constantinopolim anno 1161 petivit, convocante imperatore Manuele Comneno; ibi dies octoginta remansit, foedera conclusit, filium imperatoris adoptatus est.[3][4] Imperatorem Manuelem proelio ad Myriocephalum anno 1176 devicit. Anno 1179 Henricum comitem Campaniensem, qui iter faciebat ab Hierosolymis per Iconium, cepit, quem idem Manuel redempsit.

Anno fere 1187 regnum suum inter filios novem fratremque necnon nepotem dividere statuit.[5] Mox filius natu maior Coppatinus (Qutb al-Dīn Malik Šāh), potestatem indivisam cupiens, patrem cepit et incarceravit; qui Sozopolim effugit ad filium natu alterum Caichosroëm I.[6] Hic patris successor fuerit ad sultanatum Iconiensem, sed anno 1196 a fratre iuniori Suleimano II eiectus est.

Robertus de Monte de matre Clitzasthlan ita refert: "Mater solidani de Iconio veniens ad extrema revelavit filio suo ... quod esset Christiana, et rogavit eum ... quod amaret Christianos."[7] Arnoldus Lubecensis praetendit Clitzasthlan ita Henrico Brunsvicensi anno 1172 explicavisse: "Quaedam nobilis matrona de terra Theutonicorum nupsit regi Ruthenorum, qui genuit ex ea filiam, cuius filia devenit in terram nostram, de qua ego descendi."[8]

Clitzasthlan undecim filios genuit atque filiam unam.[9] Inter mulieres una (quae Caichosroëm peperit) Christiana fuit (ita asseverat Nicetas Choniates) et "soror uxoris Caloioannis principis" (ait historia Selgiukidarum anonyma).[10] Quae res difficiliter intellegitur; Caloioannes enim Bulgarorum rex, quo tempore Caichosroës natus esset, aut non iam natus erat aut puerulus fuerat omnibus ignotus.[11]

  • Coppatinus (Qutb al-Dīn Malik Šāh)
  • Caichosroës (Ġiyāṯ al-Dīn Kaiḫüsraw)
  • Rucratinus (Rukn al-Dīn Sulaimān Šāh)
  • Nāṣir al-Dīn Bark Yaruq Šāh
  • Muġīṯ al-Dīn Ṭuġril Šāh
  • Nūr al-Dīn Maḥmūd Sultān Šāh
  • Muʿizz al-Dīn Qaisar Šāh
  • Arslān Šāh
  • Masutus (Muḥyī al-Dīn Masʿūd Šāh)
  • filius nomine incerto
  • ʿIṣmat al-Dunyā wa al-Dīn Kawhar Nasība

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nicetas Choniates, Historia p. 116 van Dieten
  2. Ioannes Cinnamus, Epitome rerum ab Ioanne et Manuele Comnenis gestarum pp. 200-201 Brand; Nicetas Choniates, Historia p. 118 van Dieten; Ibn al-Athīr, Al-kāmil fī al-taʾrīḫ vol. 9 p. 477 ed. Berytiensis 1998
  3. Ioannes Cinnamus, Epitome rerum ab Ioanne et Manuele Comnenis gestarum pp. 201-208 Brand; Nicetas Choniates, Historia pp. 118-123, 420 van Dieten; Matthaeus Edessanus, Chronica p. 425-428 ed. 1898; Gregorius Presbyter, Continuatio chronicorum Matthaei Edessani pp. 277, 279 Dostourian
  4. Dimitri Korobeinikov, "A sultan in Constantinople: the feasts of Ghiyath al-Din Kay-Khusraw I" in Leslie Brubaker, Kalliroe Linardou, edd., Eat drink and be merry (Luke 12:19): food and wine in Byzantium (Aldershot: Ashgate, 2007) pp. 93-108 ad pp. 94-96; Paul Magdalino, The Empire of Manuel I Komnenos, 1143-1180 (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002) p. 77 (Paginae selectae apud Google Books)
  5. Ibn al-Athīr, Al-kāmil fī al-taʾrīḫ vol. 10 pp. 219-220 ed. Berytiensis 1998; Ibn Bībī, Al-awāmir al-ʿalāʾiyya fi al-umūr al-ʿalāʾiyya p. 30 Lugal et Erzi, Seljukname p. 5 Houtsma, p. 19 Duda
  6. Nicetas Choniates, Historia p. 401 van Dieten; Ibn Bībī, Seljukname pp. 2-6 Houtsma; Ibn al-Athīr, Al-kāmil fī al-taʾrīḫ vol. 10 pp. 219-220 ed. Berytiensis 1998; ʿImād al-Dīn al-Isfahānī, Al-fatḥ al-qussī fī al-fatḥ al-qudsī vol. 1 p. 452 Landberg; Sibṭ ibn al-Jawzī, Mirʾāt al-zamān 8, 1.420 ed. Hyderabad 1951-1952
  7. Robertus de Monte, Chronicon anno 1182 MGH SS vol. 6 p. 531
  8. Arnoldus Lubecensis, Chronica Slavorum anno 1172 p. 24 Lappenbergius
  9. De filiis: Nicetas Choniates, Historia pp. 566-567 Wolfius = pp. 520-521 van Dieten
  10. Nicetas Choniates, Historia pp. 567 Wolfius = p. 521 van Dieten; Tāriḫ-i āl-i Saljūq pars 1 p. 41, pars 2 p. 27 Uzluk
  11. Dimitri Korobeinikov, "A sultan in Constantinople: the feasts of Ghiyath al-Din Kay-Khusraw I" in Leslie Brubaker, Kalliroe Linardou, edd., Eat drink and be merry (Luke 12:19): food and wine in Byzantium (Aldershot: Ashgate, 2007) pp. 93-108 ad pp. 101-102

Nexus externi[recensere | fontem recensere]