Benedictus Anianensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Benedictus de Nursia regulam monasticam gerit; Benedictus Anianensis abbatiam suam Anianensem monstrat (Ecclesia S. Guillelmi de Desertis)

Benedictus Anianensis, nomine nativo Witiza (natus anno circiter 750; mortuus anno 821) fuit nobilis imperii Caroli Magni, amicus coadiutorque Ludovici Pii et reformator monasticismi olim ab homonymo Benedicto de Nursia incepti. Anno 773/774 vitam monasticam apud Abbatiam S. Sequani suscepit. Fuit ipse conditor primusque abbas Monasterii Anianensis e qua cognomen trahitur; fuit ab anno 814 primus abbas Indensis, in quo monasterio post septem annos mortuus est.

Fons antiquissimus de rebus gestis Benedicti Anianensis est Vita sancti Benedicti Anianensis et Indensis abbatis a discipulo suo et successore Ardone Smaragdo scripta.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Friedrich Wilhelm Bautz, "Benedictus Anianensis" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 493–494
  • Pierre Bonnerue, ed., Benedicti Anianensis Concordia regularum. Turnholti: Brepols, 1999. 2 voll.
  • Pius Engelbert, "Benedikt von Aniane und die karolingische Reichsidee" in Studia Anselmiana vol. 103 (1990) pp. 67-103
  • Dieter Geuenich, "Anmerkungen zur sogenannten "anianischen Reform"" in Dieter Bauer et al., edd., Mönchtum, Kirche, Herrschaft 750-1000. Festschrift für Josef Semmler zum 65. Geburtstag (Sigmaringen: Thorbecke, 1998) pp. 99-112
  • Dieter Geuenich, "Gebetsgedenken und anianische Reform. Beobachtungen zu den Verbrüderungsbeziehungen der Äbte im Reich Ludwigs des Frommen" in Raymund Kottje, Helmut Maurer, edd., Monastische Reformen im 9. und 10. Jahrhundert (Sigmaringen: Thorbecke, 1989) pp. 79-106
  • Walter Kettemann, Subsidia Anianensia. Überlieferungs- und textgeschichtliche Untersuchungen zur Geschichte Witiza-Benedikts, seines Klosters Aniane und zur sogenannten „anianischen Reform“. Duisburg, 2008
  • Raymund Kottje, "Einheit und Vielfalt des kirchlichen Lebens in der Karolingerzeit" in Zeitschrift für Kirchengeschichte vol. 76 (1965) pp. 323-342
  • Josef Semmler, "Reichsidee und kirchliche Gesetzgebung bei Ludwig dem Frommen" in Zeitschrift für Kirchengeschichte vol. 71 (1960) pp. 37-65
  • Josef Semmler, "Die Beschlüsse des Aachener Reformkonzils im Jahre 816" in Zeitschrift für Kirchengeschichte vol. 74 (1963) pp. 15-82
  • Josef Semmler, "Benedictus II. Una regula - una consuetudo" in Willem Lourdaux, Daniel Verhelst, edd., Benedictine Culture 750-1050 (Lovanii, 1983) pp. 1-49

Nexus externi[recensere | fontem recensere]