Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bellum Turcicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bellum Turcicum[1][2] est multitudo concursuum sive bellorum post Imperium Romanum Orientale anno 1453 dilapsum inter Imperium Ottomanicum, quod in regiones septentrionales et occidentales se expandit, et civitates Europaeas Christianas.

Adversarius maximi momenti initio erant Respublica Veneta, Austria Habsburgensis et Polonia-Lithuania, a saeculo decimo septimo exeunte magis magisque etiam Imperium Russicum. Ad tempus Imperium Ottomanicum cum Francia, Suecia et Borussia societatem iniit. Polonia-Lithuania saeculo decimo septimo ad tempus cum Chanato Tatarorum Crimaeanorum foederata erat. Poloni rei publicae amantes saeculo decimo octavo societatem cum Imperio Ottomanico quaesiverunt. In civitatibus Orthodoxis saeculis decimo quinto et sexto gravibus pugnis affectis factiones inter se oppositae Ottomanicos in auxilium vocaverunt. Magnitudo sic dictorum "Turcarum" in sultani exercitu non erant Musulmani linguae turcicae ex Anatolia oriundi, sed autochthones variarum regionum Balcanicarum (Graeci, Bulgari, Albani, Serbi, Bosnii, Valachi). Auxilia Imperii Ottomanici maxima ex parte erant Christiani Orthodoxi.[3] Igitur occupatio Europae meridianae non solum aggressio Asiatica, sed etiam genus "belli civilis" inter assectatores ac adversarios Imperii Ottomanici.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Livinus Torrentius: De Bello Turcico ad M. Antonium Bobbam... (Antverpiae 1574)
  2. Jobi Ludolfi de bello Turcico conficiendo (1686)
  3. Konrad Clewing, Oliver Jens Schmitt: Geschichte Südosteuropas. Verlag Friedrich Pustet, Castris Reginis 2012, p. 147.
  4. Ibidem, p. 148.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!