Latinitas nondum censa

Basilius Polenov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Basilius Demetrii filius Polenov (Russice: Василий Дмитриевич Поленов, Vasilij Dmitrievič Polenov; natus 1 Iunii 1844, mortuus 18 Iulii 1927), pictor Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Basilius Polenov natus est 1 Iunii (20 Maii Calendarii Iuliani) anno 1844 Petropoli. Eius pater, Demetrius Polenov, erat historicus.

Basilius educatus est in Academia Artium Petropolitana. Postea, annis 18721876, in Italia et Francia studebat. In Bello Russo-Turcico (annis 18771878) sicut pictor correspondens participavit. Ab anno 1878 fuit membrum Associationis Exhibitionium Artificiosarum Vectantium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur).

B. Polenov. Cavaedium Moscuense

Ab extremo decennio 188 Polenov ut plurimum topias creabat, quarum sunt, e.g., Cavaedium Moscuense («Московский дворик», anno 1878), Hortus aviae («Бабушкин сад», anno 1878), Stagnum obductum («Заросший пруд», anno 1879). Nonnullae eius picturarum, e.g. Christus et peccatrix («Христос и грешница», annis 18861887), dedicatae sunt fabulis Euangelii.

Ab decennio 188 Basilius Polenov etiam picturae theatrali multo contribuit.

Annis 18821895 Polenov in Schola Picturae, Sculpturae et Architecturae Moscuensi docebat. Eius discipulorum fuere Isaacus Levitan, Constantinus Korovin, Elias Ostrouchov, Abraham Archipov, Alexander Golovin, etc. Anno 1893 electus est membrum Academiae Artium Petropolitanae.

Basilius Polenov, anno 1926 titulo Artificis Popularis RSFSR affectus, mortuus est 18 Iulii anno 1927 in villa Borok (quae ab anno 1931 Polenovo dicitur) regionis Tulensis.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilius Polenov spectant.