Latinitas nondum censa

Basilius Čujkov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilius Čujkov
Василий Чуйков
Basilius Čujkov
Natus 12 Februarii 1900
in vico Serebrjanye Prudy tunc gubernii Tulensis Imperii Russici, nunc regionis Moscuensis Foederationis Russicae
Obiit 18 Martii 1982
Moscuae

Basilius Ioannis filius Čujkov (Russice Василий Иванович Чуйков, tr. Vasilij Ivanovič Čujkov; 12 Februarii 190018 Martii 1982) erat ductor exercitus Sovieticus, particeps Belli Civilis Russici et Belli Orbis Terrarum Secundi, Marescalcus Unionis Sovieticae ab anno 1955, Heros Unionis Sovieticae (eo titulo bis – annis 1944 et 1945 – dignatus), vicarius primus ministri defensionis URSS ab anno 1960, ab anno 1961 praefectus defensionis civilis Unionis Sovieticae. Scripsit libros memoriarum suarum de Bello Magno Patrio, praesertim de pugna Stalingradensi (in qua praefuit exercitui, qui magnam gloriam meruit).


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!