Basilius Čapaev
E Vicipaedia
| Basilius Čapaev | |
|---|---|
| Василий Чапаев | |
| Natus | 9 Februarii 1887 in Budajka, tunc vico gubernii Casanensis Imperii Russici, nunc parte urbis Čeboksary, metropolis rei publicae Tsuvasiae Foederationis Russicae |
| Obiit | 5 Septembris 1919 in Rhumno fluvio prope oppidum Lbiščensk, quod nunc est vicus Čapaev regionis Occidentali-Kazachstanicae Kazachstaniae |
Basilius Ioannis filius Čapaev (Russice Василий Иванович Чапаев, tr. Vasilij Ivanovič Čapaev; 9 Februarii 1887–5 Septembris 1919) fuit miles Russicus, particeps Belli Orbis Terrarum Primi, et dein clarus ductor 'Exercitus Rubri' Sovietici in Bello Civili Russico. Ad gloriam eius multo contribuerunt mythistoria Čapaev, a Demetrio Furmanov anno 1923 scripta, et pellicula cinematographica Sovietica eiusdem nominis, cuius moderatores fuere fratres Vasil'ev, anno 1934 creata.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Čapaev spectant. |