Attila (rex Hunnorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperium Hunnorum aetate aurea anno 451

Attila (404453), Flagellum Dei a coaetaneis vocatus, Hunnorum ab anno 434 usque ad annum 453 rex fuit. Quem per suum regnum imperii Romani (imperium orientale occidentaleque) valde timerent: invasit Balkaniam Galliamque, regnavit imperium Hunnorum, quod in omnes partes de Europa Orientali pertinuit (vide tabulam).

Attila et Bleda[recensere | fontem recensere]

Attila iuvenis Romam in exilium missus est, sed Rugila patruo anno 434 mortuo, ipse et Bleda fratre Hunnos regere coeperunt. Ambo, qui saepe tam feliciter in partibus Orientalibus Imperii bellum gesserant ut quotannis ad pacem conservandam Romani tributum 467 librarum auri iam solverent. Anno insequenti, fratres de his rebus cum legatis Romanis ita egerunt ut non solum Romani bis tantum solvere cogerentur, sed etiam mercatoribus Hunnicis permittere ut cum Romanis mercarentur.

Attila et imperium Occidentale[recensere | fontem recensere]

Anno 454, Attila, fratre necato, unicus rex factus esset, et Theodosius tributum compositum solvere noluit. Itaque Attila flumine Danuvio potitus multis urbibus deletis exercitum usque ad moenia Constantinopolis ipsius duxit. Deinde Theodosius condiciones illius accepit, secundum quas non solum octo milia librarum auri solvenda ut captivi redderentur, sed etiam quotannis tributum 2250 librarum auri.

Paucis post annis Attila in Galliam animadvertit, nam sperabat se a Mari Caspio ad Oceanum Atlanticum extenturum imperium esse, sed Visigothi et Alani et gentes aliae se cum Romanis coniunxerunt ut Hunnis resisterent. Cum Hunni hoc novissent, recedebant, sed Romani et auxiliarii secuti sunt. Proelio ferociter prope Cataluniam facto, Attila victus Italiam recessit, ubi continenter ferebat atque agebat.

Mors[recensere | fontem recensere]

Anno 453, Attila nuptiis suis celebrandis, nocte mortuus est. Nam mortuus sanguine ex ore et naribus fluente et uxore lacrimante inventus est. Non constat quomodo perierit. Alii enim dicunt eum periisse quia ei, qui in vino sepultus est, dormienti nares sanguine deplere inciperet; alii autem suspicantur eum occisum esse.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg