Pugna Catalaunica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Clades Catalaunica

Imago saeculi XIV.

Pugna Catalaunica[1] vel proelium in campis Catalaunicis gestum[2][3] fuit pugna Iunio 451 quo Romani et Visigothi Hunnos et Burgundiones superaverunt. Hoc proelium fuit ultimum magnum proelium a Romanis pugnatum.

Attila cum Hunnis Rhenum transfuit et Gallias populavit. Tunc Valentinianus III Flavio Aetio iussit Hunnos superare. Aetius foedus Visigothorum icit ut Visigothi, Theodorico I duce, cum Romanis pugnarent. Attila erat dux magnae turmae gentium (Burgundium, Ostrogothorum, Gepidorum). Attila superatus et Theodoricus Visigothorum dux occisus est.

Testimonium[recensere | fontem recensere]

Gregorius Turonensis nobis hanc rem dicit:

Attela vero [C]hunorum rex a Mittense urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates oppraemeret, Aurilianis adgreditur eamque maximo arietum inpulsu nititur expugnare. [...] Aetius et Theudor Gothorum rex ac Thorismodus, filius eius, cum exercitibus suis ad civitatem adcurrunt adversumque hostem eieciunt repelluntque. [...] Igitur Aetius cum Gothis Francisque coniunctus adversus Attilanem confligit. At ille ad internitionem vastari suum cernens exercitum, fuga delabitur. Theodor vero Gothorum rex huic certamine subcubuit. Nam nullus ambigat, Chunorum exercitum obtentu memorati antestites fuisse fugatum. Verum Aetius patritius cum Thorismodo victuriam obtinuit hostesque delivit. [...] Attila vero cum paucis reversus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque deruta, Italia pervagata atque subversa est. Thorismodus cui supra meminimus, Alanos bello edomuit, ipsi deinceps post multas lites et bella a fratribus oppraessus ac iugulatus interiit.
– Gregorii Turonesis, Decem Libri Historiarum, II.7
Imperium Romanum et Imperium Hunnicum anno 450.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Rerum italicarum scriptores ab anno æræ christianæ quingentesimo ..., Band 16 Von Lodovico Antonio Muratori,Filippo Argelati
  2. Isidori Hispalensis Historia de regibus Gothorum, Vandalorum et Suevorum, 25
  3. Iordanis De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum, 38