Aeolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de regione in Asia minore sita explicat. Si insulas a Sicilia in septentriones versus sitas quaeris, vide Aeoliae insulae.
Aeolis

Aeolis (-idis et apud poetas -idos, Acc. -ida, f.) (Graece: Αἰολίς) sive rarius etiam Aeolia (Graece: Αἰολία) est antiqua regio ab Aeolibus inhabitata in litore boreo-occidentali Aesiae minoris. Aeolis ab Hellesponti ostio (hodie: Dardanellae) a septentrionibus usque ad Hermum fluvium (hodie: Gediz) a meridie. Aeolis finitima est a septentrionibus Mysiae, a meridie Ioniae et ab oriente Lydiae.

Primi Aeoli a Thessalia venientes circa saeculum duodecimum a.C.n. sedes in insulis Lesbo et Tenedo et in continente asiatico inter Troadem et Ioniam collocavisse videntur. Secundum situm geographicum Herodotus urbes Aeolidis in tres partes dividit:[1]

Saeculo octavo a.C.n. civitates Aeolicae Dodecapolim (i.e. societam duodecim civitatum) formaverunt: Cyme, Larissa, Neonteichus, Temnus, Cilla, Notium, Aegiroessa, Pitane, Aegae, Myrina, Grynium et Smyrna.[2]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Domenico Mancini: Archeologia greca dell'abate Domenico Mancini. Napoli: nella Tipografia della Società Filomatica, 1820, vol. IV, p. 311-12 (in interrete)
  • Gustav Hirschfeld: Aiolis (3). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. I,1, Stuttgardiae 1893, Col. 1035 s.
  • Michel Mourre, Dictionnaire encyclopédique d'histoire, Bordas, 1978.
  • Pierluigi Bonanno, Aiolis. Storia e archeologia di una regione dell’Asia Minore alla fine del II millennio a.C., USA, 2006.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Herodotus, Historiae I, 149
  2. Strabo, Geographica XIII, 97-98

Vide etiam[recensere | fontem recensere]