Willelmus Tyrensis
Willelmus seu Guillelmus Tyrensis[1] (natus circa 1130 in Palaestina; mortuus die 29 Septembris 1186)[2] fuit archiepiscopus Tyrensis et historicus rerum Palaestinae et Antiochiae.
Educatio et eruditio
[recensere | fontem recensere]Circa annum 1130 Hierosolymis natus est parentibus burgensibus Francogallicis aut Italicis qui ad Regnum Hierosolymitanum post primam expeditionem sacram migraverant, quibus etiam alter filius, Radulphus, mercator in Regno erat. Puer Willelmus Hierosolymis educatus est, praecipue Latine sed fortasse Graece ac Arabice, et fieri potest ut unus ex eius condiscipulis futurus rex Balduinus III esset. Adulescens autem anno 1146 ad Europam transfretavit ut decem annos artes liberales sequens Bernardum Britonem, Petrum Heliam, Ivonem Carnotensem, Albericum de Monte, Robertum de Meloduno, Mainerium, Robertum Amiclatem, et Adam de Parvo Ponte, theologiam sequens Petrum Lombardum et Mauricium de Soliaco, auctores antiquos sequens Ylarium Aurelianensem, et mathematicam, "maxime Euclidem", sequens Willelmum Suessionensem, in universitate Parisiensi et schola Aurelianensi, et postea ius canonicum sex annos in universitate Bononiensi sequens "quattuor doctores" Hugonem, Bulgarum, Martinum, et Iacobum studeret.
Vita civilis et ecclesiastica
[recensere | fontem recensere]Hierosolymis anno 1165 regressus, canonicus basilicae Acconensis et iam archidiaconus ecclesiae Tyrensis factus est, et anno 1167 rex Amalricus eum legatum misit ad imperatorem Constantinopolitanum Manuel I, ut pactum cum imperatore contra Aegyptum foederaret. Anno 1169 Romam peregrinatus est, ut coram Papa rationem criminis ignoti redderet intenti ab Frederico, archiepiscopo Tyrensi, qui, putatum est, maiori Willelmi quaestui per Amalrici amicitiam adepto inviderit.
Anno 1170, Roma regressus, tutelam nactus est Balduini IV Amalrici filii, quem Willelmus ipse leprosum invenit. Simul Willelmus, Amalrico patrone, historiam regni scribere coepit. Balduino patri succedente anno 1174, Willelmus cancellarius regni et archidiaconus Nazarensis ab Raimundo III comite Tripolitano, vicario Balduini, delegatus est, et anno postero archidiaconus pallium archiepiscopatus Tyrensis assumpsit. Anno 1177, cum Patriarcha Hierosolymitanus aegrotaret, Willelmus archiepiscopus Willelmo, marchione de Monte Ferrato iuniore, cognominato Longa Spata, et viro sororis Balduini IV, parentavit. Anno 1179 legatus ecclesiae Hierosolymitanae, una cum Eraclio archiepiscopo Caesariensi, Ioscio episcopo Acconensi, Alberto Bethleemensi, Radulpho Sebasteno atque Romano Tripolitano, et abbatibus Petro S. Sepulchri Rainaldoque Montis Syon in Tertio Concilio Lateranensi interfuit, Papae autem Alexandro III expeditionem sacram novam opus esse non persuadere potuerunt. Alexander tamen Willelmum legatum ex parte sua ad Imperatorem Manuel misit.
Cum Willelmus, anno 1180 Hierosolymis regressus, patriarchatum Hierosolymitanum petiverit, absens curia regis in partes duas fissa erat, Raimundus III comes Tripolitanus enim et Boamundus III princeps Antiochenus sororem Balduini, viduam Sibyllam, dare in matrimonium Balduino de Ibelino, socio partis suae, voluerant. Agnes autem et filius suus rex Balduinus IV eos frustrati sunt faciendo Sibyllam Guidoni de Liziniaco, advenae Pictaviensi et Amalrici de Liziniaco fratri, nubere. Ob affinitatem igitur Willelmi Raimundo, iam invidiam reginae Agnetis de Courtenay patienti, Tyrensis petitionem perdidit, et Eraclius archiepiscopus Caesariensis, reginae Agnetis dilectus ac, ut fama fuit, adulter, qui cum par Willelmi eruditione aetateque tamen impar usu auctoritateque esset, munus impetravit.
Cum Willelmus archiepiscopatum Tyrensem retinuerit, Balduinus IV anno 1185 mortuus est, et archiepiscopus Balduino V nullam auctoritatem habuit. Willelmus ipse eodem anno mortuus est et ab Ioscio episcopo Acconensi successus est.
Opera
[recensere | fontem recensere]Willelmus dicit se scripsisse duo opera quae nunc deperdita sunt, Acta Concilii Laterani et Historia sive Gesta orientalium principum, id est historia Orientis a Machometo 1184 usque.
Opus solum eius hodie servatum est celeberrimum Historia rerum in partibus transmarinis gestarum, in libris XXIII, patrone Amalrico ab anno 1170 usque ad mortem suum scriptum. Hoc opus Syria ab Homare victa incipit et maior pars fundamento regni Hierosolymitani secundum Fulcherium Carnotensem ac Albertum Aquensem agitur. Willelmus autem fontis principalis de rebus inter aetatem suam gestis valet.
Post mortem, cum historia in Europam percrebuisset, ab Iacobo de Vitriaco et Matthaeo Parisiensi usa est et postea in linguam Francogallicam antiquam sine nomine extensa conversaque et in linguam Anglicam mediam ab Gulielmo Caxton conversa est. Non scitur quid Willelmus ipse historiam vocaverit sed in Francogallica Estoire de Eracles propter inceptum ad regnum Heraclii imperatoris pertinentem dicitur. Historia Latina primum in Patrologia Latina ab Iacobo Paulo Migne et nuper anno 1986 ab R. B. C. Huygens, qui Willelmi Tyrensis Archiepiscopi Chronicon vocavit, edita est. Anglice anno 1943 ab E. A. Babcock et A. C. Krey conversa est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomen eius editores scribunt nunc "Willelmus" (ut Huygens (1986)), nunc "Guillelmus" (ut J. P. Migne)
- ↑ Hiestand (1978) pp. 351-353; Mayer (1959/60)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Peter W. Edbury, John G. Rowe, "William of Tyre and the Patriarchal Election of 1180" in English Historical Review vol. 93 (1978)
- Peter W. Edbury, John G. Rowe, William of Tyre: Historian of the Latin East. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1988.
- Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876 (Paginae selectae apud Google Books)
- R. Hiestand, "Zum Leben und zur Laufbahn Wilhelms von Tyrus" in Deutsches Archiv vol. 34 (1978) pp. 345-380
- R. B. C. Huygens, ed., Willelmi Tyrensis Archiepiscopi Chronicon Turnhout, 1986. [Historia Latine]
- R. B. C. Huygens, "Guillaume de Tyr étudiant: un chapitre (XIX, 12) de son Histoire retrouvé", Latomus 21 (1962): 811-829
- Hans Eberhard Meyer, Die Kanzlei der lateinischen Königen von Jerusalem (Hannoveriae: Hahn, 1996) vol. 1 pp. 167-253
- Hans Eberhard Meyer, "Zum Tode Wilhelms von Tyrus" in Archiv für Diplomatik vol. 5/6 (1959/1960) pp. 182-201
Antecessor: Fridericus |
Archiepiscopus Tyrensis 1175–1185 |
Successor: Ioscius |
- L +1
- Latinitas +1 (bona)
- Archiepiscopi Tyrenses
- Historici Libani
- Auctores Latini mediaevales
- Scriptores Syropalaestinae mediaevalis
- Clerici Syropalaestinae mediaevalis
- Nati saeculo 12
- Mortui 1186
- Alumni scholarum mediaevalium Parisiensium
- Alumni scholarum Aurelianensium
- Alumni Universitatis Bononiensis
- Amalricus I (rex Hierosolymitanus)
- Balduinus IV (rex Hierosolymitanus)
- Cancellarii Regni Hierosolymitani