Disputatio:Willelmus Tyrensis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

In articulo Willelmus adhibitur, lectione Huygensiana secuta. Titulus vero Guillelmus - graphia posterior - recenter mutatus est. Causam scire necesse puto. --Enzian44 (disputatio) 23:06, 21 Iunii 2012 (UTC)[reply]

Recte dicis, et ob eandem rationem, quando paginam creavi, orthographia "W-" usus sum. Mutavi quia (a) multi orthographia "Gu-" utuntur, e.g. Migne; (b) "Gu-" est orthographia saepissime adhibita pro Guillelmis mediaevalibus apud nos Vicipaedianos, igitur facilius ad reperiendum. Rem minimae curae esse censeo quia scriptores mediaevales orthographias varias acceperunt; ita, si rursus removeas, a bello abstineo!
Veniam da ob paginam sine explicatione motam. Hoc tempore "browser" meum rationes de paginis motis inserere non permittit. Andrew Dalby (disputatio) 09:24, 22 Iunii 2012 (UTC)[reply]
Questionem posui quia reges Siciliae e stirpe Normannorum nomine Willelmi, primus videlicet, secundus et tertius, in chartis authenticis semper istam formam Willelmus (saepe W in forma abbreviata intitulationis, in datatione Willelmi) observant. --Enzian44 (disputatio) 15:26, 22 Iunii 2012 (UTC) Schedae vero istorum regum desunt.[reply]
Eandem quaestionem postulaturus eram. Praesertim notandum est auctorem ipsum orthographia "Willelmus" uti (vide exempli gratia historiam Concilii Lateranensis Tertii in libro XXI, capitulo XXVI). Adam Episcopus (disputatio) 10:32, 5 Iulii 2012 (UTC)[reply]
Ambobus ita censentibus, removeo. Andrew Dalby (disputatio)