Euclides

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Euclides (discretiva)

Euclides (hic falso 'Megarensis' nominatus) ab Iusto Gandavino ca. 1474 depictus

Euclides Alexandrinus (Graece: Εὐκλείδης) est clarissimus mathematicus antiquus, qui saeculo IV a.C.n. Alexandriae Ptolemaeo I regnante (304293 a.C.n.) floruit. Plurimum innotuit opere magno, quod Elementa (Στοιχεῖα) inscribitur. Hoc opus in tredecim consistit libris, quorum primi quattuor theoremata geometriae planae, libri V et VI theoriam proportionum, libri VII usque ad IX theoriam arithmeticam per formas geometricas descriptam, ultimi denique tres libri geometriam solidam continent.

Opera[recensere | fontem recensere]

Praeter Elementa Euclides nonnullos libros minores scripsit:

  • Optica
  • Catoptrica, opera geometriae in visum phaenomenorum luminosorum adhibitae
  • Phaenomena, descriptionem geometricam sphaerae caelestis continens
  • Sectio canonis (Graece: Κατατομὴ Κανόνος), mathematicam musicae theoriam continens
  • Data, de quantitatibus vel aliis notionibus datis in problematis geometricis
  • ceteros plures partim Arabice tantum conservatos, partim ab aliis auctoribus citatos

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png