Latinitas bona

Welzheim

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Welzheim
Prospectus Welzheim
Insigne Welzheim
Insigne
Sententia
"In Silber auf grünem Hügel eine grüne Tanne
Germanice, (Argento circumdata in colle viridi abies viridis stat.)
"


Res politicae
Natio
Provincia
Germania
Badenia-Virtembergia
Magister Thomas Bernlöhr
Res geographicae
Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
10 972
289 incolae/km²
Coordinata 48° 52′ ″ Sept., 9° 38′ ″ Ort.
Altitudo 503 m
Situs interretialis: www.welzheim
Welzheim (Germaniae  )
Welzheim
Welzheim
Oppidi collocatio in Germania
Welzheim: conciliabulum

Welzheim est oppidum Germaniae et commune Badense-Virtembergense, circiter 11 000 incolarum, circa 800 km (via aerea) a Roma, 35 km a Stutgardia, 32 km a Ludovici Arce, 15 km a Gamundia distans.

Classico Imperii Romani tempore, hic locus pars provinciae Romanae Germaniae Superioris fuit, non procul ab terminis provinciae Raetiae et - extra Imperium - Germaniae Magnae ("Barbaricae"). Limes superior per oppidum ab meridie ad septentrionem duxit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Situs oppidi[recensere | fontem recensere]

Welzheim in Germania, Badenia-Virtembergia, Silva Welzheimensi sita. Altitudo supra mare est 503 m. Flumen Lein urbem percurrit, deinde fluvio secundo apud Abtsgmünd in Cocheram fluit. Ad oppidum 24 vici minores pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Limes Romanus[recensere | fontem recensere]

Romanis limitem germanicum raeticum [1] partem limitem Germanicum aedificantibus illi circa annum centesimum quinquagesimum burgum constituerunt. Cursus limitis in eo loco ab meridie (Lorch) ad septentrionem (Moenus) erat. Denique bina castra altera ad occidentalem maiora minora invicem ad orientalem fuerunt. Romani togati postremo inter haec castra in vico versati erant. Circa anno ducentesimo sexagesimo in tempore discriminis Romani ab eo limitis partis discesserunt. Deinde historia castrorum ad medium aevum dubia est.

Medium aevum et Sacrum Romanum Imperium[recensere | fontem recensere]

Anno 1266 privilegium urbis tributum, quamquam annis posterioribus iterum vici nominatum est. Conscriptiones vetae olim nomina oppidi nominant: Wallenzin vel Wallinzin (anno 1181), Wallenzingen (1355), Walzen (1466) et Walzan (1473).

Ecclesia Sancti Galli consulto Abbatiae Lorchensis[2] ordinis Sancti Benedicti verisimili aedificata et anno 1499 consecrata est.

Die 13 mensis Iunii 1556 magnae oppidi partes arserunt (incendium oppidi primum).

Incendio die 5 mensis Septembris 1726 et magnae oppidi partes deletae sunt et est graviter laesa Ecclesia Sancti Galli (incendium oppidi secundum). Conciliabulum de novo aedificandum erat, quod anno 1731 factum est.

Germania Nazistica (1933–1945)[recensere | fontem recensere]

Annis 1935 – 1945 carcer Nazisticus ("KZ Welzheim") copiae vigilum tectorum civitatis (Gestapo) actus est.

Lustranda[recensere | fontem recensere]

Porta Praetoria[3][recensere | fontem recensere]

Museum oppidi[recensere | fontem recensere]

Anno 1981 domus olim decanati in museum conversa est. Invenitur in museo et exhibitio romana parva, quae limitis situm et cursum sicut reliquias ex tempore romano demonstrat.

Observatorium[recensere | fontem recensere]

Welzheim: observatorium

Observatorium Welzheimense (Sternwarte Welzheim) annis 1991–1992 in tribus partibus aedificatum est. Noctibus nubibus carentibus oberservatorium apertum est. Luci excursio pedestris Planetenweg ("iter planetarum"), quod est 2 km longum, dimensiones systematis solaris nostri exhibet.

Scholae[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2007 centrum scholarium (Schulzentrum Welzheim) e quinque scholis constat. Ceterum anno 2007 mensa scholaria (Christian-Bauer-Mensa) instructa esst.

Schola ubi lingua Latina docetur[recensere | fontem recensere]

  • Limes-Gymnasium (Gymnasium Limitis): Lingua Latina a classi sexta ("Quinta" gymnasii classici) docetur.

Aliae scholae

  • Bürgfeldschule (Ludus litterarius)
  • Hofgartenschule (Ludus litterarius)
  • Janusz-Korczak-Schule
  • Kastell-Realschule

Vici[recensere | fontem recensere]

Circum oppidum sunt quattuor et viginti vici minores:

  • Aichstrut
  • Birckachhof (Birkachhof)
  • Breitenfürst
  • Eberhardsweiler
  • Eckartsweiler
  • Eselshalden
  • Gausmannsweiler
  • Langenberg
  • Lettenstich
  • Obersteinenberg
  • Schafhof
  • Seiboldsweiler
  • Steinbruck
  • Taubenhof et Vorderhundsberg
  • Bausche
  • Neuhof et Obermühle
  • Aichstruter Sägmühle
  • Ebnisee
  • Eierhof
  • Klingenmühle
  • Laufenmühle
  • Leinhalde

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Aëroportus[recensere | fontem recensere]

Aëroportus Stutgardiae circiter 40 km ad austro-occidentalem versus situs. Aëroportus Hallae Suevicae in septentrione (27 km) iacet. Campus aeronavium velivolarum semichiliometrum ad orientalem est.

Birotatio[recensere | fontem recensere]

Ferrivia silvestris Suevica[recensere | fontem recensere]

Oppidum in medio habet stationem ferriviariam parvam. Hoc ex statione ferrivia vaporaria periegetica usque ad Schorndorf pervenit.

Laophorium[recensere | fontem recensere]

Commune oppidumque coniuncta[recensere | fontem recensere]

Germania Auerbach (commune in Saxonia), ex anno 1990
Polonia Milanowék (oppidum prope Varsoviam), ex anno 2008

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. quoque: Limes Germanicus superior sive Limes superior et Raeticus
  2. Nomen hodiernum, Kloster Lorch ("monasterium Lorchense"), statum suum abbatia pristinum neglegit.
  3. http://www.themenpark-umwelt.baden-wuerttemberg.de/servlet/is/31343/?path=7160;31153; (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Welzheim spectant.